Papias: Ars Grammatica

Pag 196


"sapitum" supinum, ui in tum . 23 "Cepio", quod non est in usu,
"cepi" facit et supinum "ceptum". 24 In rio , "pario, peperi", quod
antiquitus quarte fuit coniugationis; supinum "partum", licet "paritura",
i addita, reperiatur. 25 In rior deponentia, "orior", "morior",
ambo tercie et quarte coniugationis; supinum eorum "ortum"
et "moritum", quamuis "oriturus" futurum participium sit. 26
Notandum etiam quod, cum "moriturus" sit futurum participium
secundum analogiam, "mortuus" tamen pro "mortus" uel "moritus"
fecit preteritum, geminata u , quod in nullo alio inuenies participio.
27 In tio , per si fecit preteritum, geminata s : "quatio, quassi",
"percutio, percussi"; supinum si in sum , "quassum", "percussum"
(unde "quasso"). 28 In tior deponens tercie et quarte coniugationis
"potior", "potiri" tantum facit; supinum producta penultima
"potitum". 29 In u-o diuisas o in i mutant, ut "acuo, acui", "imbuo,
imbui", "induo, indui", "diluo, dilui", "annuo, annui", penultima

Torna all'inizio