Fridericus, cum voluit, Mediolanenses
priores vestros expulit a propriis laribus, et
ejecit, ac civitatem ipsam tripartivit in burgis.
Non igitur pateant faciles aures
vestrae suggestionibus ac adulationibus Lombardorum,
qui vos sui damnationi associari
cupiunt, inducentes vos in foveam, de
qua nullo auxilio poteritis liberari. Quapropter
sub poena gratiae nostrae vobis praecipimus
et mandamus, quatenus dilectum filium
nostrum Heinricum Regem Sardiniae et
Galluri, cum aliis fidelibus nostris Cremonensibus,
Mutinensibus, et caeteris aliis
quos cepistis, visis praesentibus, de carceribus
relaxeris. Quod si feceritis, nos inter alias civitates
Lombardiae, vestram exaltabimus civitatem:
si vero potentiae nostrae mandatis neglexeritis
obedire, triumphalem et innumerabilem
nostrum exercitum expectabitis:
procul dubio cognoscentes, quod ad vos
omni mora postposita veniemus, et civitatem
ipsam obsidebimus, nec de manibus
nostris vos liberare poterunt Liguriae proditores,
sed eritis fabula et opprobrium nationum,
ac vobis improperabitur in
aeternum.
|
|