Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 75


5. Igitur deleta, ut dictum est, vel superata Narsis omni Gothorum gente, his
quoque de quibus diximus pari modo devictis, dum multum auri sive argenti seu
ceterarum specierum divitias adquisisset, magnam a Romanis, pro quibus multa contra
eorum hostes laboraverat, invidiam pertulit. Qui contra eum Iustiniano augusto
et eius coniugi Sophiae in haec verba suggesserunt, dicentes quia: “Expedierat Romanis
Gothis potius servire quam Grecis, ubi Narsis eunuchus imperat et nos servitio premit;
et haec noster piissimus princeps ignorat. Aut libera nos de manu eius, aut certe
et civitatem Romanam et nosmet ipsos gentibus tradimus". Cumque hoc Narsis audisset,
haec breviter retulit verba: "Si male feci Romanis, male inveniam". Tunc augustus
in tantum adversus Narsetem commotus est, ut statim in Italiam Longinum praefectum
mitteret, qui Narsetis locum obtineret. Narsis vero, his cognitis, valde pertimuit;
et in tantum maxime ab eadem Sophia augusta territus est, ut regredi ultra Constantinopolim
non auderet. Cui illa inter cetera, quia eunuchus erat, haec fertur mandasse,
ut eum puellis in genicio lanarum faceret pensa dividere. Ad quae verba Narsis
dicitur haec responsa dedisse: talem se eidem telam orditurum, qualem ipsa, dum
viveret, deponere non possit. Itaque odio metuque exagitatus in Neapolim Campaniae
civitatem secedens, legatos mox ad Langobardorum gentem dirigit, mandans,
ut paupertina Pannoniae rura desererent et ad Italiam cunctis refertam divitiis possidendam
venirent. Simulque multimoda pomorum genera aliarumque rerum species,
quarum Italia ferax est, mittit, quatenus eorum ad veniendum animos possit inlicere.
Langobardi laeta nuntia et quae ipsi praeoptabant gratanter suscipiunt deque futuris
commodis animos adtollunt. Continuo apud Italiam terribilia noctu signa visa sunt,
hoc est igneae acies in caelo apparuerunt, eum scilicet qui postea effusus est sanguinem
coruscantes.
6. Alboin vero ad Italiam cum Langobardis profecturus ab amicis suis vetulis

Torna all'inizio