Paulus Camaldulensis: Donatus

Pag 88


quo vel a qui, et pluraliter quae quorum quis vel quibus quae a quis
vel a quibus.
Quaestio. Cur praedicta pronomina dicuntur infinita? Solutio. Quoniam
referuntur ad omnem substantiam et requirunt personam, sed
non demonstrant. Quis autem et qui duo sunt nominativi, sed in hoc
distant, quoniam qui pro quis ponitur, quis vero pro qui numquam,
sed interrogativum est tantum, ut 'quis heri legit? Ipse qui et hodie'.
De possessivis ad aliquid dictis. Item possessiva finita ad aliquid
dicta <generis masculini> meus mei meo meum o mi a meo, et pluraliter
mei meorum meis meos o mei a meis; generis feminini mea meae
meae meam o mea a mea, et pluraliter meae mearum meis meas o meae
a meis; generis neutri meum mei meo meum o meum a meo, et pluraliter
mea meorum meis mea o mea a meis.
Nota. Ratio exigit ut quare possessiva finita ad aliquid dicta vocentur,
paucis verbis dilucidetur. Solutio. Possessiva dicuntur, quoniam
possessionem demonstrant, ut 'meus equus'; finita, quia rem praesentem
notant; ad aliquid dicta vocantur, eo quod praeter se aliud figurant:
velut si dicas patrem, iam intelligis filium, ita cum dicis meus,
semiplenum adhuc pendet usquedum dicas homo vel equus.
De secunda persona. Personae secundae generis masculini tuus
tui tuo tuum a tuo, et pluraliter tui tuorum tuis tuos a tuis; generis
feminini tua tuae tuae tuam a tua, et pluraliter tuae tuarum tuis tuas
a tuis; generis neutri tuum tui tuo tuum a tuo, et pluraliter tua tuorum
tuis tua a tuis.
De tertia persona. Personae tertiae generis masculini suus sui suo
suum a suo, et pluraliter sui suorum suis suos a suis; generis feminini
sua suae suae suam a sua, et pluraliter suae suarum suis suas a suis;
generis neutri suum sui suo suum a suo, et pluralitBr sua suorum suis
sua a suis.
Item possessiva finita ad aliquid dicta generis masculini noster
nostri nostro nostrum o noster a nostro, et pluraliter nostri nostrorum
nostris nostros o nostri a nostris; generis feminini nostra nostrae
nostrae nostram o nostra a nostra, et pluraliter nostrae nostrarum nostris

Torna all'inizio