Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris  | 
 
plures diffusus partibus multas facit insulas quas olim barbare  
nationes incoluere, ex quibus et ii qui piscibus ovisque avium  
nutriuntur fuere. Ex his tamen nobilior Batavorum insula f 
ertur. Inter Helenium ac Flevum fluminis hostia sane late  
recedentibus ripis ingentem facit lacum, Flevo dictus ubi campos  
inundavit et eiusdem nominis insulam amplexus est. In  
occiduum vero in amnem Mosam se fundit, et post insulam  
Flevo, dato multis alveis Occeanum petat, suo tamen nomini  
tenuem servat, per quem cum ceteris miscetur Occeano, glorie  
Iulii Cesaris dictatoris, a quo primo ponte superatus est, testis  
perpetuus.  
RHENUS fluvius Gallie Cisalpine Bononiam Latinorum coloniam  
in agro Tuscorum positam matremque inclitam studiorum  
radens. 
REXINIS fluvius Germanie est in Occeanum effluens. 
RIDAGIUS fluvius est Hyrcanie grandis, Zobetem suscipiens  
amplissimum fluvium. 
RYNDACES fluvius est Minoris Asye post Olympum montem,  
quem Mysim vocant incole, ultra quem fluvium Dasali et Miscela  
a Colophoniis collocata. Circa autem ripas eius immanes  
nascuntur angues, non quidem magnitudine corporis sed proprietate  
virtutis. Nam sole fervente omnes in eius merguntur  
alveum et frigefacti emergunt et, hyatu patulo prospectantes in  
altum, supervolantes aves, etiam si altissime sint et perniciter  
ferantur, quasi unco tracte e vestigio decidunt et absorbentur  
ab eis.  
RINOCORUS fluvius est Egypti, qui a Sacris Liaeris torrens  
aliquando vocatur. 
RISASTE fluvius est in Ponto haud longe ab Anthio oppido,  
cui postea Apollonia dictum est. 
RISUS fluvius fuit olim Troie propinquus, ex quo nunc (ut  
quidam ferunt) nullum extat vestigium, cum ante ex Yda monte  
defluens per septem vada ferretur in mare.  
RHODANUS fluvius est Gallie a Rhodano oppido Rhodiotum,  
preter quod fluit, denominatus. Hic vero ab Alpibus  
oritur haud longe a fontibus Danubii atque Rheni, et citato descendens  
cursu per Lemanum lacum impetum servans effertur 
  |  
  |