adjecit benedictionem. Non tantum, inquit,  
circumcidantur, sed abscindantur; sic enim fiunt  
spadones propter regnum coelorum, et carnalia seminare  
cessabunt. 
13. LANFR.  Abscindantur , id est, eunuchizentur a  
malis moribus, ne amplius generent in malum; non  
enim vocant vos ad id ad quod vocati estis, id est,  
ad libertatem, sed ad servitutem. 
14.  Vos enim libertatem , quia nec circumcisio,  
nec aliae legales observationes curantur. 
15. AUGUST. ( ibid. )  Ne libertatem , id est, ne audito  
nomine libertatis vobis impune peccandum esse  
arbitremini. 
16. LANFR.  Per charitatem . Quasi diceret: sola  
charitas potest nos salvare, spreta carnali observatione;  
et reddit causam dicens: quia omnis lex  
dilectione impletur; et hac occasione breviter exponit  
quae vitare et quae servare debeant Christiani  
pro servanda charitate. Quibus expletis, ad superiorem  
circumcisionis redit tractatum. 
17. AUGUST. ( ibid. )  Omnis lex . Omnem legem nunc  
dicit ex his operibus quae ad bonos mores pertinent. 
18. LANFR.  Spiritu ambulate . Et quia non sufficit  
abstinere a malo, nisi fiat bonum, sequitur  spiritu  
ambulate , et habebitis hoc proficuum, quod desideria  
carnis non perficietis. Et subdit cur contraria non  
sunt, et ponit designationem in libro; hoc enim sibi  
invicem: et probat, quia concupiscunt adversum se,  
a specie. 
19. AUGUST. ( De Genesi ad litteram , cap. 12.)  Caro  
concupiscit . Carnem itaque concupiscentem adversus  
spiritum dicit Apostolus; carnalem procul dubio  
delectationem, quam de carne et cum carne spiritus  
habet adversus delectationem, quam solus habet;  
solus quippe habet, ni fallor, illud desiderium non  
cum carnis voluptate, vel carnalium rerum cupiditate  
commistum; quod desiderat anima, et desiderat  
in atria Domini. 
20. LANFR.  Caro concupiscit . Quasi diceret: Ideo
  |  
  |