Iohannes Berardi: Chronicon Casauriense

Pag 914


devotos coniungunt, ea, qua voluimus exultatione
fratrem Boamundum dilectum in
Christo communem fratrem, a latere vestro
ad nos transmissum honorifice recipientes
petitionibus Monasterii vestri nobis per eum
significatis alacriter et sincere paruimus,
partem videlicet Piscariae in caldulis; quam
in domanio nostro tenemus, petiam terrae
quandam prope pontem Alesinsinam terram, quae
fuit de Bibaldo ad plantandam vineam, et
homines duos Monasterio vestro utiles concedentes,
de quibus Fratri Petro Monacho
vestro instrumentum necessarium fieri faciemus.
Haec autem in praesentiarum devoto
animo Monasterium vestrum augendo tribuimus,
et de cetero divina largiente gratia
in majora praevidebimus, vobis vero et
Fratribus vestris in beneficiis et orationibus
vestris pro nobis apud Dominum sit cura et memoria
nostri ”
Tenementum Sancti Christiani ultra fluvium
Cignum locavit Abbas, et concessit nobili viro
Mallerio de Palene sub praefixo tempore, et
certo servitio, secundum tenorem, qui in
ipsus scripto concessionis invenitur. Sanctum
quoque Sylvestrum de Oligeto, in quodam
religionis viro Joanne locavit. Quando Domnus
Alexander Papa Romae Synodum celebravit,
Domnus Leonas Piscariensis Abbas inter
Diaconos Cardinales in eodem Concilio celebrem
locum habuit. Emit profecto in ornamentum
Ecclesiae Sancti Clementis sibi commissae pallea,
de quibus pretiosas cappas et tunicas fieri
fecit. Emit, et acquisivit optimas planetas,
et Kariffi oloserica dossalia et tapetia, ex
quibus parietes Ecclesiae et chori ornarentur
in praecipuis festis, quae in ejus memoriam inter
alia longo tempore poterunt recognosci.
Libros quoque plurimos, inter quos praecipuum
Librum Decretorum cum Summis ejus
a Magistris compositis scribere fecit, et eos in
Bibliothecam Ecclesiae Casauriensis est devotissime
contestatus. Hunc quoque Librum Instrumentorum,
seu Chronicorum, quem ego
Frater Johannes composui et ordinavi, et
Magister Rusticus manibus scripsit, ipso permittente,
imo jubente ac adminiculante, perfecimus.
Antiquum vero palatium Abbatum,
quia vetustate consumptum suo tempore cecidit,
illud renovare coepit, sed aliis negotiis
supervenientibus opus ipsum fuit intermissum.
Porro domum, quam in ejusdem palatii exordio
construxit, in horreum Ecclesiae deputavit;
Domum quoque ligneam ad receptionem adventantium
construxit ante ipsius Ecclesiae vestibulum.
Inspirante igitur post haec illum superna
gratia, et devotione, quam erga gloriosissimum
Martyrem Clementem habebat, ipsias
Ecclesiam opere mirifico renovare coepit et
copiosis expensis et apparatibus, et magistrorum,
et coementariorum agminibus aggregatis;
primo frontispitium cum tribus portis aedificavit,
et ibidem sculpturis apparentibus decoravit.
Denique ipsam pulcherrimam porticum,
quae est ante levavit, et sicut cernitur
in tumbam fabricavit, et priori operi conjunxit.
Cui superaedificavit Oratorium ad honorem
Sancti Michaelis Archangeli, et Sanctae Crucis,
Sanctique Thomae Martyris consecrandum,
sed antequam opus ipsum consummare potuisset,
occurrit ei finis vitae.

Torna all'inizio