Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De bono pacis

Pag 170


sicut sanitas est summum bonum totius corporis, ut dicit. Unde sicut
propter sanitatem totius corporis negligitur bonum unius membri, quod
interdum etiam preciditur, ita propter pacem civitatis debet negligi bonum
unius particularis hominis. Item Tullius in Invectiva contra Salustium
«Quantum quisque rei publice studuit tantum michi aut amicus aut adversarius
fuit». Item idem in libro I De officiis «Qui rem publicam professi
sunt, duo precepta Platonis teneant: unum quod utilitatem civium sic
tueantur ut, quicquid agant, ad eam referant obliti commodorum suorum;
alterum ut totum corpus rei publice curent ne, dum aliquam partem
tuentur, reliquas deserant». Item idem in libro Invectionum «Patria
michi vita mea multo carior est».
Quantum ad secundum dicitur de Onia summo sacerdote et viro
perfecto, II Mach. 4[,4-6], quod «ad regem se contulit non ut civium
accusator sed comunem utilitatem apud semet ipsum universe multitudinis
considerans. Videbat enim sine regali providentia impossibile esse
pacem rebus dari nec Symonem posse cessare a stultitia sua». Item Io .
11[,50] dixit ille Cayphas, quem beatus Iohannes asserit prophetasse,
«Expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo et non tota gens
pereat».
Quantum ad tertium dicit beatus Augustinus in Regula , exponens
illud I Cor . 13[,5] «Caritas non querit que sua sunt», quod hoc sic
est intelligendum «quia caritas comunia propriis anteponit»; et subdit
«Unde quanto magis comunia quam propria vestra curaveritis tanto magis
vos proficere noveritis». Item in libro XIX De civitate Dei «Tantum est
bonum pacis ut etiam in rebus terrenis atque mortalibus nichil gratius
soleat audiri, nichil desiderabilius concupisci, nichil postremo possit melius
inveniri».
Quantum ad quartum dicitur 23, q.1, Nolite , et est Augustini Ad
Bonefacium
, «Esto bellando pacificus ut eos, quos expugnas, ad pacis
utilitatem vincendo perducas». Item 23, q. ultima, c. Tributum «De
exterioribus ecclesie, quod constitutum antiquitus est, pro pace et quiete,
qua nos tueri et defensare debent, imperatoribus persolvendum est».

Torna all'inizio