ex parte perfecte docendi sunt; ut enim in aedificiis nisi valida
iacta sint fundamenta quicquid supra construas corruat
necesse est, ita et in studiorum ratione, nisi principia optime
calleant, quo magis progrediuntur eo magis inbecillitatem
suam sentiunt. Quocirca nomina et verba declinare in primis
pueri sciant, sine quibus nullo modo pervenire ad intellectum
sequentium possunt; nec semel tantum docuisse contentus
sit praeceptor, sed saepe repetens iterumque iterumque
memoriam in his puerorum exerceat et, tamquam diligens
imperator, quid didicerint et quantum recognoscat; interdum
vitiose ipse declinet ut illorum certitudinem tentet: magnum
enim proficiendi testimonium erit, cum aliorum errores intelligere
videbuntur.
4. Grammaticae autem duae partes sunt, quarum alteram
methodicen, quae breves omnium orationis partium formulas,
idest meqovdou~ declarat; alteram historicen, quae historias
et res gestas pertractat, appellant. Eas formulas multis ex libris
qui exstant capessere licebit, sed magna ex parte compendium
illud optimi parentis mei ad id iuvabit, ubi, sicut nihil est
superfluum, ita omnia facile reperientur quae ad orationem
recte struendam conducere videantur. Sed illud a magistro
observari volumus: ut quas proponit pueris earum regularum
declinationes, eas tum scribant, tum absque scriptura componant.
Si enim scripserint tantum, evenit plerumque ut rogati
nihil ex tempore sciant respondere, utpote soliti in omnibus
partibus multum diuque meditari; contra vero, si memoriter
tantum respondere didicerint, saepenumero quibus inter se litteris
syllabae connectuntur ignorant; quod si ad utrumque, ut
diximus, assuefacti simul fuerint, expeditam consequentur et in
loquendo et in scribendo promptitudinem, quam illud quoque
vehementer augebit, si latine loqui continue assuefiant.
|
|