Salimbene de Adam: Cronica

Pag 251


a semitis eorum. Pedes enim eorum ad malum currunt et festinant,
ut effundant sanguinem
.
Nota quod ista deceptio de Friderico faciliter presumebatur
posse fieri, pro eo quod in Sibilla legitur: «Sonabit et in populis:
'Vivit' et 'Non vivit'». Nam et ego ipse usque ad multos dies
vix potui credere quod mortuus esset, nisi cum auribus meis ab
ore Innocentii pape quarti audivi, cum in pleno populo Ferarie
predicaret in suo reditu de Lugduno. Eram enim iuxta eum et
semper eum tangebam, cum in predicatione dixit: «Dominus ille
condam imperator, adversarius noster et Dei et Ecclesie inimicus,
ultimum diem clausit, ut firmiter nuntiatum est nobis». Horrui,
cum audirem, et vix potui credere. Eram enim Iohachíta et credebam
et expectabam et sperabam quod adhuc Fridericus maiora
mala esset facturus quam illa que fecerat, quamvis multa fecisset.
Quartum exemplum patet in quodam, qui se Manfredum
esse dicebat, filium Friderici, quem rex Karolus, frater Lodoyci
regis Francie, in bello prostraverat. Et ideo rex Karolus simulatum
principem Manfredum oblatum sibi occidi mandavit. Et
multos tales diebus illis occidit Manfredos. Quibus convenit illud
Iob XXXVI: Simulatores et callidi provocant iram Dei. Item
cuilibet talium dicit Ecclesiasticus VII: Noli facere mala, et non
te apprehendent
. Et iterum ibidem: Non semines mala in sulcis
iniusticie, et non metes ea in septuplum
.
Sed de hac materia satis sit dictum. Diximus enim hec omnia
occasione Pauli Traversarii preter intentionem nostram, quia
Spiritus ubi vult spirat, nec est in hominis dictione prohibere Spiritum.
Nunc autem ad inchoatum millesimum revertamur. Igitur,
millesimo CCXL, obsessa est Faventia per dictum imperatorem;
et tradiderunt se ei, et ingressus non servavit eis pactum.
De obsidione et captione Faventie, et de morte pape Gregorii noni et substitutione
Celestini.

Anno Domini MCCXLI capta est Faventia sive concordavit
cum dicto imperatore, et non servavit eis fidem, ut dictum est.

Torna all'inizio