Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

412


nos sequente, pontificalibus induti, super palafredum sindone
coopertum per totam civitatem nostram leti et gaudentes equitavimus,
Dei benediccionem et nostram omnibus largiendo, et Deo
gratias referendo. in signum quoque leticie de tam nobili et
inclita pace, commune Ianue nobilem virum dominum Iacobum de
Carcano, civem Mediolanensem, tunc potestatem Ianue, militem
accinctum fecit et ipsum multis honoribus et muneribus cumulavit.
sed quoniam in presenti vita nulla bona sunt pura, quia pura bona
sunt in celo, pura mala sunt in inferno, bona vero et mala sunt
mixta in hoc mundo, ideo - proh dolor! - cithara nostra cito
versa est in luctum et organum nostrum in vocem flencium
est mutatum. eodem siquidem anno, de mense decembris, quinta
scilicet die post natalem Domini, civibus nostris supradicta
pace gaudentibus, pacis emulus, humani generis inimicus, in
tantam discordiam et turbationem cives nostros commovit, ut per
vicos et plateas manu armata confligerent et diebus multis ad
invicem hostiliter dimicarent. ex quo secute sunt neces
hominum, vulnerationes multorum, domorum incendia, rerum
exspoliacio et rapina. et quoniam furor hostilis frenum non
recipit rationis, in tantum processit vesana turbacio, quod
quidam, ut turrem Sancti Laurentij habere possent, ausi sunt
in ecclesia ipsius Sancti Laurentij ignem apponere et eius tectum
totaliter concremare. duravit autem tam periculosa sedicio a

Torna all'inizio