37. AMBROS.  Sed conclusit . Conclusio eorum erat,  
timor unius Dei. 
38. LANFR.  Sed conclusit Scriptura . Conclusit lex 
omnia sub peccato, vel quia perfecte nullum malum  
liberavit a peccato, vel quia tamen difficilis data est,  
ut cum impleri non posset, praevaricatores omnes  
constitueret. 
39.  Conclusi in eam fidem . Conclusi, id est, constrincti 
timore velut servi eramus, in expectatione  
ejus fidei, quae revelanda erat in adventu Christi. 
40.  Omnes enim filii Dei . Probat quia non sumus  
servi sub paedagogo lege; nam liberi, id est, filii  
estis, quia Christum induistis, id est ejus opera facitis.  
Omnes enim baptizati Christum induunt; sed  
vos estis baptizati. Ergo Christum induistis. Item,  
quod omnes baptizati Christum induunt; nullus  
enim excipitur, et hoc est,  non Judaeus , scilicet exceptus,  
 neque Graecus , etc. Ergo qui baptizati estis,  
Christum induistis, hoc est,  omnes enim vos unum estis . 
41. AUGUST. ( ibid. )  Omnes enim filii . Quod autem  
dicit Dei filios esse per fidem, quia induerunt Christum  
quicunque in Christo baptizati sunt, ad hoc  
valet ne gentes de se desperarent, qui non custodiebantur  
sub paedagogo. 
42. AMBROS.  Non est Judaeus . Differentia ista vel  
gentium, vel conditionis, vel sexus, jam quidem ablata  
est ab unitate fidei, sed manet in conversatione  
morali. 
43. AUGUST. ( ibid. )  Omnes enim vos . In quantum  
enim fideles sunt omnes, unum sunt in Christo Jesu.  
Etsi hoc fides facit, per quam in hac vita juste ambulatur,  
quanto perfectius atque cumulatius id spes  
ipsa factura est, cum videbimus facie ad faciem. 
44. ( ibid. )  Si autem vos Christi . Si autem ut hic  
subdistinguatur, et subaudiatur:  Vos unum estis  
in Christo Jesu ; ac deinde inferatur:  Ergo Abrahae  
semen estis . 
45. ( ibid. )  Ergo Abrahae semen . Hic ostendit unum  
semen Christum, non tantum ipsum Mediatorem intelligendum  
esse, sed etiam Ecclesiam, cujus ille  
corporis caput est. 
46. AMBROS.  Ergo semen . Si unum est semen 
  |  
  |