benignitatis affectum nostra Majestas ostenderit,
et per evidentiam operum nostri favoris
gratiam sibi essemus in antea liberaliter monstrare
parati: quia tamen idem nuper insani
consilii levitare deductus, de Curia nostra,
nobis insciis invitis, inconsulte discessit: devotionem
vestram requirimus et hortamur attente,
quatenus benevolentiae nostrae favorem,
quem ad vos gerimus, frivolis suis
processibus proponentes, si quid idem vobis
contra benevolenciam nostram temeraria
forsan oblatione retulerit, devotionis vestrae
constantia, de qua stabili mente confidimus
relationi suae nullatenus acquiescat:
sed de liberalitatis nostrae gratia, quam ad benemeritos
libenter extendimus, certam
fiduciam volumus vos habere.
Cap. XXXII.
Comiti Tholosano, affini suo, confortans eum
ut assistat ei fidelis.
Tua nuper ad nos litera, partim munimine
titulata laeticiae, quod feliciter agimus,
sed per totum quasi murmuris obumbrata
caligine, quod erga te silentio desides visi
fuimus, hactenus extitisse, pervenit. Et
|
|