valde. Et statim post desponsationem audivit missam de beata
Virgine in loco fratrum Minorum. Et fuerunt ibi preter Reginos
de Mutina et de Parma milites multi et flos dominarum de Regio.
Et statim iverunt ad comedendum, audita missa. Erat enim preparatio
ciborum facta non modica in domo predicta, et in loco
Sancti Iacobi. Hec facta sunt in supradicto millesimo et anno, in
sexta feria ante Dominicam Septuagesime, id est XIIa die intrante
Februario; et in sequenti die Sabbati, summo mane, aripuerunt
iter et iverunt Parmam. Et ibi habitat sponsus cum sponsa iuxta
baptisterium.
De domino Riçardo, patre comitis Sancti Bonifacii.
Item supradictus comes filius fuit domini Riçardi, qui fuit
sapiens homo et strenuus miles et probus valde in armis et doctus
ad bellum. Et quando Parma rebellavit imperatori Friderico secundo,
anno Domini MCCXLVII, primus fuit qui Parmensibus
dedit succursum; qui veniens per terram Guastalle cum multis
armatis ingressus est Parmensium civitatem. Et cetera ut supra
posuimus.
De uxore eius, que Teothonica fuit, et de filiis eius.
Item supradictus comes Lodoycus uxorem habuit Theotonicam,
de qua genuit filiam supradictam et tres filios, qui sunt
pulcherrimi pueri et curiales et docti, quorum primogenitus appellatur
Vinciguerra.
Item eodem millesimo et anno, in octava Pasche, que octava
fuit in festo sancti Marchi evangeliste, comes supra dictus in
sero festi sancti Marchi laborabat in extremis, et in morte sua
et in testamento suo omnes filios suos commisit et commendavit
in manu domini Opiçonis marchionis Hestensis, et ipse curialiter
suscepit eos et tractavit ut filios, cum prius marchio comitem
non diligeret.
|
|