Lanfrancus Ticinensis: Epistulae

Pag 98


suggestiones intrinsecus laniatur, multis diuersisque carnis titillationibus
intus et exterius cruciatur, oportet ualde ut uestri eum
colloquii participem sepissime faciatis, omnesque quorum doctrina
salubris ei esse potest colloqui cum eo quoties expedit
iubeatis. Discedenti ipsi a me rogando precepi et precipiendo
rogaui ne hoc anno aliquam uel in refectorio uel in capitulo aut in
monasterio lectionem legeret, quoadusque psalmorum scientiam
suique ordinis aliquem usum haberet. Hanc uoluntatem meam
omnino despexit et ut legeret suarum precum nimietate a uobis
extorsit. Pro qua re amarissimas litteras transmittere sibi disposui,
sed uisis aliis litteris uestris conceptum aduersus eius
temeritatem mentis rancorem omisi.

19


Dilectissimis fratribus L. et W. frater L. perpetuam a Deo
benedictionem.

Quia diuinitus ut credo uos dilexistis in seculo, rogo ut rogetis
Deum quatinus ipso cooperante uos diligatis in eo quod assumpsistis
sancto proposito. Alter alteri sit in tribulatione solatium, alter
ab alterius uita et doctrina sumat sanctae conuersationis exemplum.
Humilitatem omnibus ostendite, linguas uestras ab omni
fraterna derogatione salubri censura compescite. Si quis cuiuslibet
fratris uitam Theodino dente rodere delectatur, si correctus a
uobis emendare neglexerit, a uestro colloquio arceatur. Quicquid
alii de uobis dicant, laudantes fortasse et magnificantes quod

Torna all'inizio