2. Praeterea, motus specificatur per terminum, et actus per obiectum. Sed aliquis
actus peccati est actus generativae, et obiectum alicuius actus peccati est
obiectum generativae et nutritivae. Ergo motus in istud obiectum ad generativam
pertinet, et non ad sensualitatem et rationem: et ita insufficienter motus
animae dividuntur.
3. Praeterea, diversarum potentiarum diversa sunt delectabilia, sicut et diversae
operationes: delectatio enim operationem sequitur, ut in 10 Ethic. dicitur.
Sed sensualitas et inferior ratio sunt diversae potentiae. Ergo delectationem
non habent circa idem: et ita inconvenienter ratio inferior ponitur circa idem
delectari in quo delectatur sensualitas.
4. Praeterea, sicut supra dictum est, ratio superior et inferior non differunt per
essentiam potentiae; sed in respectu eiusdem obiecti per diversa media negotiari
habent. Si ergo rationi inferiori attribuitur delectatio circa sensibilia ex hoc
quod de sensibilibus negotiari habet per rationes civiles et a rebus creatis
sumptas, videtur quod etiam superiori rationi possit aliqua delectatio circa sensibilia
adscribi, ex hoc quod de eis per rationes divinas negotiatur, secundum
quod intendit aeternis consulendis, ut dictum est.
5. Praeterea, consensus pertinet ad eum cuius est iudicium. Sed eiusdem est
iudicare et regulare. Cum igitur ratio superior sit regula rationis inferioris,
videtur quod consensus in delectationem ad rationem inferiorem non pertineat,
sed ad superiorem.
6. Praeterea, eiusdem potentiae non sunt diversi actus. Sed ratio inferior est
una potentia. Ergo videtur quod inconvenienter assignentur sibi duo motus, scilicet
delectari, et consentire in delectationem.
SED CONTRA est quod in littera determinatur.
Solutio
Respondeo dicendum, quod motus, ut dicit Philosophus, est via in ens; unde in
partibus animae motus proprie dicitur inclinatio ad aliquid; et ideo quibus viribus
inclinatio non convenit, eis proprie motus non attribuitur. Inclinatio autem
est in appetitu, qui movet in aliquid agendum: et ideo actus appetitivarum virtutum,
motus vocantur; non autem proprie actus apprehensivarum.
Est autem in nobis triplex appetitus, scilicet naturalis, sensitivus, et rationalis.
Naturalis quidem appetitus, puta cibi, est quem non imaginatio gignit, sed ipsa
qualitatum naturalium dispositio, quibus naturales vires suas actiones exercent.
Hic autem motus in nullo rationi subiacet nec obedit; unde nec in eo peccatum
esse potest: et ideo hic praetermittitur. Appetitus autem sensitivus est qui ex
praecedenti imaginatione vel sensu consequitur; et hic vocatur motus sensualitatis.
Appetitus autem rationalis est qui consequitur apprehensionem rationis;
|
|