Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI. Tomus II

Pag 180

Tomus II


et successores eorum, cum omnibus bonis suis
in perpetuum ab omni dominio et jurisdictione
seu conditione comitum, vel aliarum quarumlibet
personarum: penitus liberantes eos
ab omnibus personalibus et realibus servitiis ac
praestationibus, quibuscunque personis generaliter
seu specialiter teneantur, et sunt de jure
vel de facto, seu aliqua consuetudine obligati:
et absolventes eos ab omni fidelitate vasallagii
seu homagii juramento, quod de mandato praedecessorum
nostrorum, aut nostro, vel sine
mandato praedictis dominis eorum hactenus
praestiterunt: non obstantibus privilegiis praedecessorum
nostrorum, vel nostris, indultis
dominis eorundem: qui contra hujusmodi gratiae
nostrae formam vires volumus non habere.
Praedictos quoque homines, contentos infra
fines praedictos, cum omnibus bonis eorum,
ad dominium et manus nostras recepimus, et
tam eos, haeredes successoresque suos, quam civitatem
eandem, promittimus in speciali nostro
et haeredum nostrorum dominio et demanio,
tanquam specialem cameram retinere:
sub dominio praedictorum comitum, vel aliarum
quarumlibet personarum, generaliter, vel
particulariter nullo unquam tempore reducendos,
castris et aedificiis contentis infra fines
superius designatos, infra duos menses ab ingressu
civitatis ipsius funditus diruendis, ac in
posterum nullatenus reparandis. Illis duntaxat
exceptis, qua pro Curia nostra volumus
custodiri: et excepto Cassari castro quod G. et
ejus haeredibus reservamus, statuentes ut civitas
ipsa, et singuli habitatores ipsius, totaque

Torna all'inizio