«Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram», subiungitur: «Ut
praesit piscibus maris, et volatilibus caeli, et bestiis universaeque terrae, omnique
reptili quod movetur in terra». Et similiter sicut Deus est totus in qualibet
parte universi, ita anima in qualibet parte corporis; et secundum hoc et huiusmodi
alia nihil prohibet hominem magis ad imaginem Dei esse quam Angelum.
Sed hoc est secundum quid, et non simpliciter: quia iudicium similitudinis vel
diversitatis quod sumitur ab essentialibus rei, est multo firmius.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod ea quae consequuntur naturam, aequaliter
inveniuntur in omnibus habentibus naturam illam aequaliter. Natura autem
intellectualis non aequaliter invenitur in Angelis et in hominibus; sed in Angelis
multo nobilior.
Ad secundum dicendum, quod imago invenitur in homine et in Angelo quantum
ad naturalia sua, non quantum ad habitum gratiae vel gloriae. Consideratis
autem naturalibus Angeli et hominis, magis est capax divinae cognitionis
Angelus quam homo; et quod homo ad aequalitatem Angelorum perducitur in
divina fruitione, est gratiae, et non naturae: et ideo obiectio non procedit.
Ad tertium dicendum, quod inter mentem nostram et Deum nihil est medium
quasi obiectum beatitudinis, sed immediate in Deum nostra mens tendit, a quo
etiam immediate per gratiam vivificatur; et tamen est aliquid medium quantum
ad gradum naturae, scilicet angelica natura, ut patet ex Dionysio;
Augustinus etiam dicit, Angelum prope Deum factum, et
materiam prope nihil. Et ideo obiectio nulla est.
Ad quartum dicendum, quod natura humana quam Christus assumpsit, est
multo nobilior quam quaelibet creatura; sed hoc habet ex unione divinitatis, et
non ex principiis essentialibus; et ideo non sequitur similis ratio de mentibus
humanis non unitis. Assumpsit enim Dei Filius humanam naturam, ut
Damascenus dicit, in atomo, idest in individuo, et non in specie; et sic
etiam natura mentis humanae in Glossa praedicta accipitur.
Ad quintum dicendum, quod exaltatio beatae virginis super choros Angelorum
non fuit naturae sed gratiae; et ideo per hoc nihil probatur.
|
|