Paulus Camaldulensis: Donatus

Pag 144


De optativo. Optativo modo tempore praesenti et praeterito imperfecto
utinam lege<re>tur, praeterito perfecto et plusquamperfecto
utinam lectum esset vel fuisset, futuro utinam legatur.
De subiunctivo. Subiunctivo modo tempore praesenti cum legatur,
praeterito inperfecto cum legeretur, praeterito perfecto cum lectum
sit vel fuit, praeterito plusquamperfecto cum lectum esset vel fuisset,
futuro cum lectum erit vel fuerit.
Infinitivo modo numeris et personis tempore praesenti et praeterito
imperfecto legi, praeterito perfecto et plusquamperfecto lectum
esse vel fuisse, futuro lectum iri.
Gerundia vel participalia nomina sunt haec: legendi legendo
legendum.
Supina sunt haec: leotum lectu.
Quot participia trauntur <ab hoc> verbo activo? Duo. Quae? Praesentis
temporis et futuri. Da praesentis. Ut legens. Da futuri. Ut lecturus.
Legens unde formatur? A prima persona praeteriti imperfecti indicativi
modi. Quo modo? Legebam bam in ns fit legens. Lecturus unde?
Ab ultimo supino. Quo modo? Lectum lectu addita
rus fit lecturus.
Verbum passivum legor legeris vel legere legitur, et pluraliter legimur
legimini leguntur; praeterito imperfecto legebar legebaris vel
legebare legebatur, et pluraliter legebamur legebamini legebantur;
praeterito perfecto lectus sum vel fui es vel fuisti est vel fuit,
et pluraliter lecti sumus vel fuimus estis vel fuistis sunt fuerunt vel
fuere; praeterito plusquamperfecto lectus eram vel fueram eras vel fueras
erat vel fuerat, et pluraliter lecti eramus vel fueramus eratis vel
fueratis erant vel fuerant; futuro legar legeris vel legere legetur, et pluraliter
legemur legemini legentur.
De imperativo. Imperativo modo tempore praesenti <ad secundam
et tertiam personam> legere legatur, et pluraliter legamur legimini legantur;
futuro legitor tu legitor ille, et pluraliter legamur legiminor
leguntor.
De optativo. Optativo modo tempore praesenti <et praeterito
imperfecto> utinam legerer legereris vel legerere legeretur, et pluraliter
utinam legeremur legeremini legerentur; praeterito perfecto
et plusquamperfecto utinam lectus essem vel fuissem esses vel

Torna all'inizio