Gentilis de Cingulo: Quaestiones supra Prisciano Minori

Quaestio 03


* * *
<* * * > et ideo tunc quod hoc signi + materialiter accipi ista
est accipi ea ita quod significatum et modus significandi et vox
ipsa accipiantur ut principale obiectum intellectus, sive intellectum,
hoc modo non faciunt orationem 'curro', 'currit' et 'tonat'. Et
huius ratio est quia illud quod est dictio una simplex, non facit
orationem perfectam. 'Curro', 'currit' et 'tonat', hoc modo accepta,
sunt simplicia et intellectum simplicem habentia; ergo non faciunt
orationem. Maior propositio patet ex dictis in illa quaestione
de perfectione orationis, quia semper oportet ad hoc ut sit
oratio, quod sit aggregatum ex pluribus intellectis compositum. Et
minor etiam patet. Et secundum istam intentionem loquitur Philosophus
in libro Peribermeneias in capitulo De verbo ; et
'currit' et 'currebat' orationem non faciunt et non costituunt intellectum
compositum, quia ut ibi dicit Philosophus, 'si est vel
non est nondum significant'. Et hoc etiam modo loquitur Philosophus
in Praedicamentis ante illam partem: "Substantia autem
est quae proprie etc.", dicit quod eorum quae secundum nullam
complexionem etc., nec vera nec falsa sunt, ut 'album', 'homo',
'currit'.
Si autem accipiamus formaliter 'curro' et 'currit' et 'tonat', et
accipi formaliter est ea accipi sub modis significandi verbi ita quod
significent per modum fluxus et fieri, et sint modi cointellecti et
non principaliter intellecti, sic dicendum, quod faciunt orationem
perfectam. Et hoc probatur, quia illud quod constituit intellectum
perfectum non dependentem et compositum facit orationem perfectam;
sed 'curro', 'currit' et 'tonat' faciunt perfectum intellectum
et non dependentem et compositum; ergo faciunt orationem perfectam.
Maior patet ex dictis in quaestione de perfectione orationis.
Minor etiam patet, eo quod in ipso verbo intelligitur nominativus
et, ut prius dictum est, verbum principale cum nominativo
faciunt intellectum perfectum non dependentem et compositum.
Est tamen sciendum ulterius quod ista oratio dicitur esse
perfecta quoad intellectum, scilicet 'curro', 'currit' et 'tonat'; non
autem quoad sensum. Et ista distinctio datur ab antiquis, scilicet
quod oratio aliqua est perfecta quoad sensum et intellectum;
aliqua quoad intellectum, non autem quoad sensum. Et ista
distinctio, si vera intelligatur, sic debet intelligi. Nam illa oratio
dicitur esse perfecta quoad intellectum, quae determinat dependentiam
intellectus. Perfecta autem quoad sensum dicitur esse illa
oratio, cuius subiectum verbi et verbum per voces proprias praesentantur
auditui et ulterius, repraesentatis auditui, deferuntur
usque ad intellectum; sicut cum dico: 'Petrus currit' vel 'ego
curro', hic et subiectum et verbum per proprias voces exprimuntur;
et istae orationes sunt quae sunt perfectae quoad sensum et
quoad intellectum. Imperfecta quoad sensum dicitur <esse> quando
subiectum et verbum non praesentantur auditui per vocem
propriam et demum defertur ad intellectum, sed per vocem alicuius
alterius modo auditur et deinde illud defertur ad intellectum,
et illo delato dat aliud intelligere, eo quod de suo modo
dependet ad illud; sicut cum dico 'curro', 'currit', vel 'tonat'. Et
cum dicitur oratio perfecta quoad sensum eo quod sensus eius
perfectionem vel imperfectionem participat, quia hoc esset falsum;
nam intellectus est ille, qui concipit perfectionem vel imperfectionem
orationis; sed ista perfectio vel imperfectio non est
nisi quantum ad vocem secundum dictum modum; et ex hiis patet
quomodo est intelligenda illa distinctio antiquorum. Sed tunc ulterius
cum dico magis ad quaestionem, quae dictarum orationum sit
magis perfecta, dicendum quod aequaliter sunt perfectae. Et hoc
modo duplici declaratur. Nam quandoque aliquae orationes sic se
habent quod, expresso per vocem quod intelligitur in eis, sunt
aeque perfectae; ergo adhuc illo non expresso erunt aeque perfectae.
Maior patet, eo quod ibi nulla est facta mutatio nisi
expressio vocis. Voces autem non faciunt ad perfectionem orationis
per se. Minor manifesta est. Nam si dicamus: 'ego curro',
'quis currit', 'Iuppiter tonat', illae sunt aeque perfectae. Iterum
hoc ostenditur: illae orationes, quae aequaliter determinant dependentiam
intellectus, aequaliter sunt perfectae; istae sunt huiusmodi,
scilicet 'curro', 'currit', 'tonat'; ergo aequaliter sunt perfectae.
Maior patet ex dictis in quaestione de perfectione orationis.
Minor etiam, quia determinatio dependentiae intellectus non est
nisi ex eo quod res intellectae una dependet ad aliam, et coniunctae
ad invicem per intellectum una determinat dependentiam alterius,
et ex hoc quod una determinat dependentiam alterius ex hoc
determinat dependentiam intellectus; sed in praedictis orationibus
sic est quod, verbo intellecto cum suo supposito, dependentia
unius determinatur per aliud. Si quis diceret quod hoc non
valet, quia, cum dico 'curro' vel 'tonat', dat intelligere determinatum
suppositum, 'currit' autem non, et ideo illae sunt perfectiores
quam ista, dicendum quod hoc non valet, quamquam multi
decipiantur per haec, quia ista indeterminatio non est ex parte
compositionis, cum dico 'currit'; immo ita bene determinatur dependentia
intellectus ex parte compositionis cum dico 'currit' sicut
cum dico 'curro' vel 'tonat'; sed ista indeterminatio est ex parte
subiecti sive termini quod secundum se acceptum habet hoc, quia,
cum dico 'ego', magis determinatam rem dicit quam cum dico
'aliquid', quia cum dicitur 'aliquid' adhuc contingit quaerere; et
ideo ista perfectio non est ex parte orationis, et ideo una non
est perfectior alia. Nisi vellemus appellare perfectiorem quae habet
determinatum suppositum. Sed hoc improprium est appellare orationem
perfectam vel imperfectam, quia talis perfectio non est
ex parte orationis, immo reperitur extra orationem; ut cum dico
'Petrus' et 'animal' vel 'aliquid', in istis haec perfectio reperitur,
quia unum est magis determinatum altero. Et ideo cum talis
perfectio non sit orationis, non debet oratio dici perfecta vel
imperfecta propter hoc nisi per accidens.
Tunc respondendum ad rationes in contrarium:
1. "Illa oratio est magis perfecta, que magis etc.", dicendum
quod falsum est, dato quod illud suppositum sit magis determinatum
altero. Et cum dicebas in probatione quod 'tonat' dat intelligere
Iuppiter, dicendum quod nihil ad perfectionem grammatice,
quia quamquam ille actus possit solum operari a Iove, nihilominus
ita est congrua ista: 'asinus tonat vel capra' sicut 'Iuppiter', et
etiam perfecta, loquendo de perfectione grammatice, quia non
curat de veritate et falsitate. Et cum dicebas quod 'curro' dat intelligere
determinatum suppositum, dicendum quod nihil ad propositum;
et nihilominus potest etiam esse indeterminatum, quia
cum esset obscurum in nocte, si quis curreret adhuc manifestum
non esset quis curreret.
2. Ad aliud: "Illa oratio etc.", dicendum quod falsum est,
quia nihil ad orationem de nobilitate entium naturalium, grammatice
loquendo, verum ita perfecta est ista: 'asinus movet
orbem', sicut ista: 'intelligentia movet orbem', grammatice
loquendo.
3. Ad aliud: "Illa oratio est perfectior, que magis determinat
etc.", verum est si determinet dependentiam intellectus compositi,
ut compositus est aliquando [non] et per se; sed si determinet
eam per accidens, quia ratione intellectus simplicis, sic dico quod
falsa est, quia talis perfectio non est orationis. Et sic est in proposito
et ideo ratio non concludit.

1



5




10




15




20




25




30




35




40




45




50




55




60




65




70




75




80




85




90




95




100




105




110




115




120
Torna all'inizio