in discessu tam dilecti filii revocare dolorem,
quem vestrae sperabatis dimittere superstitem sepulturae:
audeo tamen filiali vobis devotione
suggerere, quatenus vobis, mihi et uxori ac
filiabus meis quae vestrae sunt, paterno consulentes
affectu, quantum propter sortis humanae
debitum, et labilem conditionem mortalium,
moerorem vestrum moderari potestis,
vestrae ac nostrae velitis providere saluti: cum
in superstitis [filio, filia et nepotibus vestris
me quoque, qui vitam et consolationem]
vestram plus filio, si dicere liceat, diligo et affecto,
possitis plenarie consolationem accipere
pro defunto: quem si modo quolibet redimere
valeremus, non parceremus laboribus aliquatenus
vel personis. Sed ubi a nobis irrevocabiliter
est ademptus, et orationum nostrarum
auxilia praestolatur, in superstitibus consolatione
recepta suspiria, et fletus vestros ad orationum
subsidia convertatis: illud inter humana
desideria solatium habituri, quod pro onesto
sui gestu et continentia, per quam se
omnibus praestitit diligendum, bonam sui recordationem
post facta dimisit.
Cap. XV.
Literae doloris de morte regis Joannis, et quod
duo filii ipsius deducantur ad ejus praesentiam.
Gravis admodum et molestus rumor nobis
occurrit, de obitu illustris regis Johannis
quondam dilecti soceri nostri, noviter
|
|