1l. (1) QUARE MAGIS IN TERTIA PERSONA FORMETUR SALUTATIO.
(2) Quare in salutationibus tertia persona sit aptior, cum in
secunda persona soliti simus hospitem salutare, a multis hec ratio
assignatur: quia salutatio gerit offitium nuntiantis cuius est
salutem inter absentes, quasi duas <tertiam>, apportare. (3) Unde
patet quod huius tertialitatis causa maxime fuit absentia personarum.
Nos vero dicimus quod natura nominum istud fecit,
quia causa removendi confusionem a pronominibus que sequuntur
sunt nomina premittenda que personarum significant
propriam qualitatem. (4) Unde, cum nomina tertie sint persone,
fuit necesse tantum in tertia persona salutationem formari.
12. (1) QUARE VERBA IN SALUTATIONIBUS TACEANTUR.
(2) Verba proheretica, id est affectiva, non solent in serie salutationis
poni sed extrinsecus subaudiri, ut: 'mittit', 'optat' '
desiderat' et 'affectat' et his similia. (3) In metricis tamen epistolis
non tacentur nec antiqui etiam in litteris prosaicis hec
tacebant. (4) Unde causa huius defectus queritur a non nullis et
dicunt fere omnes quod ibi est color qui dicitur significatio, (5)
|
|