Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 90


Ad tertium dicendum, quod finis non est causa rei, nisi secundum quod est
in voluntate agentis; et ideo ipsa bonitas divina secundum modum et ordinem quo
est ab eo volita est finis rerum. Et ideo tunc unaquaeque res maxime ad suum
finem accedit, quando imitatur divinam voluntatem, secundum quod de ipsa re
dispositum est a Deo.
Ad quartum dicendum, quod cum bonitas Dei sit finis rerum, ad ipsam res
diversimode se habent. Ipse enim Deus habet eam perfecte secundum suum
esse; unde summe bonus est; et etiam secundum suam operationem, qua perfecte
eam cognoscit et amat: unde beatus est, quia beatitudo est operatio perfecta,
secundum Philosophum. Creatura autem intellectualis
non attingit ad eam secundum suum esse ut ipsa sit summum bonum, sed
secundum operationem intelligendo et amando eam; unde particeps est beatitudinis
et non tantum bonitatis divinae. Sed creatura irrationalis accedit ad eam
secundum aliquam assimilationem, quamvis non pertingat neque secundum
operationem neque secundum esse; unde est particeps bonitatis, sed non beatitudinis.
ARTICULUS 3
Utrum omnia sint facta propter hominem.
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod non omnia sint facta propter hominem. Finis enim est intentus
ab agente. Sed humana natura non potest esse intenta a Deo: quia nullius
intentio est ad hoc quod est vilius se. Ergo videtur quod Deus non fecit omnia
propter hominem.
2. Praeterea, sicut universale agens non est nisi primum agens, ita universalis
finis non videtur esse nisi finis ultimus. Sed homo non est finis ultimus creaturae,
sed divina bonitas, ut dictum est. Ergo non est finis omnium creaturarum.
3. Praeterea, non est sapientis artificis facere multa magna instrumenta propter
aliquod parvum. Sed humana natura est quasi quoddam minimum in universo.
Ergo videtur ridiculum quod totum universum propter hominem factum sit.
4. Praeterea, illud quod non iuvat ad id propter quod fit, est superfluum et
inane. Sed multa sunt in universo quae sunt homini nociva, ut serpentes, spinae
et huiusmodi: multa sunt etiam ex quibus nullum iuvamentum habet, sicut aliqui
pisces in profundo maris existentes. Ergo cum nihil sit vanum in operibus
Dei, videtur quod non omnia propter hominem facta sint.
SED CONTRA est quod dicitur in 2 Phys., quod sumus et nos quodammodo
finis omnium.

Torna all'inizio