Similiter etiam patet quod nullo alio modo originem potest habere anima filii ex
anima patris: aut enim hoc esset quia intellectus filii ab intellectu patris oriretur
mediante virtute generativa et formativa, aut immediate. Primum autem est
impossibile: quia effectus non potest esse immaterialior sua causa; unde cum
virtus generativa sit potentia materialis, non potest eius actio ad formam immaterialem
terminari. Secundum etiam esse non potest: quia cum sit duplex agens,
secundum Avicennam, unum quod habet causalitatem respectu
totius speciei, sicut sol qui est causa generabilium et corruptibilium; aliud
autem est causa respectu unius individui tantum, sicut quod hic ignis est causa
huius: neutro modo anima unius potest esse causa animae alterius. In causis
enim quae essentialiter habent ordinem ad totam speciem, oportet quod causa
et causatum non sint eiusdem ordinis nec eiusdem speciei: quia habent directe
causalitatem suam supra essentiam speciei inquantum huiusmodi; unde secundum
hoc non omnes animae rationales essent eiusdem speciei. Similiter etiam
non potest esse per alium modum quo aliquid in una specie est causa alterius in
eadem specie: quia hoc non contingit nisi secundum hoc quod agens movet
materiam ad talem formam: anima autem rationalis non est quid ex materia
(ad minus praeexistente) et forma compositum: nec est forma materialis, quae
possit educi de potentia materiae, sicut aliae formae materiales, ut dictum est.
Unde relinquitur quod principium originis ipsius animae rationalis sit aliquod
principium separatum: et hoc quidem communiter conceditur et a theologis et a
philosophis.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod locutio illa est synecdochica; ponitur enim
pars principalis, scilicet anima, pro toto homine; et hic modus loquendi consuetus
est in Sacra Scriptura, et apud philosophos; unde Philosophus dicit
9 Ethic., quod totus homo dicitur intellectus, per modum quo etiam
tota civitas dicitur rector civitatis.
Ad secundum dicendum, quod operatio adulteri potest dupliciter considerari.
Aut secundum esse morale; et sic, prout est deformis, non cooperatur ad ipsam
Deus, sed prohibet: aut secundum quod est in specie naturali; et sic est bonum
quoddam; unde non est inconveniens ut tali operationi, inquantum bona est,
Deus qui in omnibus operatur, complementum apponat.
Ad tertium dicendum, quod quamvis peccatum originale sit in anima sicut in
subiecto, tamen causatur in anima ex infectione seminis, et est in eo, scilicet in
semine, quamvis non sicut in subiecto, tamen sicut in causa; et ideo per traductionem
seminis, et non animae, peccatum originale traducitur.
Ad quartum dicendum, quod hoc quod agens agat sibi simile, contingit dupliciter:
aut quia forma secundum quam similitudo attenditur per actionem de
potentia in actum educitur; aut quia per actionem disponitur materia, ut sit
|
|