Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De peccato usure

616


quod de se non est contra naturam, ex aliquo accidente potest effici contra
naturam; sicut actu infrigidare est secundum naturam aque de se, set est
contra naturam aque calefacere. Item illud quod est peccatum quia prohibitum,
licet non sit contra naturam de se, tamen efficitur contra naturam
ex prohibitione, quia secundum naturam est ut inferiora moveantur a suis
superioribus et eis obediant. Et ideo contra naturam facit qui superiori
suo non obedit.
C. III. Contra secundum obicitur sic. Unum contrarium non est in altero
tamquam in subiecto, quia contraria non possunt esse similia. Set quedam
peccata sunt in ratione sicut in subiecto, sicut puta infidelitas in prudentia,
et si que sub talia; ergo ista non sunt contra rationem. Item nichil est contra
rationem quod non attingatur a ratione, quia unum contrarium attingit
alterum, expellendo ipsum et vincendo, set peccatum ex ignorantia non attingitur
a ratione, quia quicquid attingitur a ratione cognoscitur et intelligitur,
ergo peccatum ex ignorantia non est contra rationem. Item in anima
nostra ponuntur diverse potentie: appetitus concupiscibilis et irascibilis
et voluntas et ratio. Set quedam peccata non videntur pertinere ad rationem,
cum sint in aliis potentiis, tamquam in subiecto; puta intemperantia
in concupiscibili et iracundia in irascibili et iniustitia et odium in voluntate.
Ergo ista non sunt contra naturalem inclinationem rationis, set aliarum potentiarum.
Item nichil quod est secundum rationem est contra rationem,
cum secundum et contra sint opposite condiciones. Set quedam peccata sunt
secundum rationem peccantis; puta cum quis peccat ex industria vel putat
non esse peccatum illud quod facit. Ergo talia peccata non sunt contra rationem.
Respondeo dicendum quod omne peccatum, eo ipso quod ostensum
est esse contra naturam, probatur esse contra rationem, quia forma hominis,
per quam homo est homo, perficiens hominis naturam et essentiam et
diffinitionem est ratio. Unde homo est animal rationale secundum diffinitionem
perfectam, ut dicit Avicenna. Ad primum ergo in contrarium dicendum
quod peccatum non est contra potentiam rationis in quantum est,
set est contra naturalem inclinationem potentie, quia inclinat ad oppositum
eius ad quod inclinat potentia rationis, scilicet ad malum. Ad secundum
dicendum quod quando res ignorata nullo modo potest attingi a ratione,
sicut patet in amentibus et furiosis, tunc ignorantia non est peccatum. Set
tunc est peccatum quando ratio potest et debet illud attingere, cognoscendo
ipsum. Ad tertium dicendum quod, licet quedam peccata non pertineant
ad rationem tamquam ad subiectum, tamen pertinent ad rationem
tamquam ad causam in quantum non dirigit sensitivum appetitum et voluntatem,
quibus data est pro regula. Nec illa peccata sunt contra naturalem
inclinationem illorum, nisi quatenus sunt regulabilia a ratione. Unde et in
brutis, que ratione carent, intemperantia et iracundia non imputantur in
culpam. Ad quartum dicendum quod licet illa peccata sint secundum
rationem cognoscentem, tamen sunt contra rationem inclinantem. Item
licet sint secundum rationem cognoscentem actu et in particulari, tamen
sunt contra rationem cognoscentem virtute et simpliciter.

Torna all'inizio