Ad huius infaustas penas, Dei sentencia,					   c.77r.b  
condempnabitur quisquis celestibus bonis 
preposuit fallacia gaudia terrenorum. De quo 
celeberrimus Poeta maternus dixit, in III c. 
prime partis: 
"  Color che moron nell’ira de Dio 
Tucti convengon qui d’ogne paese"  . 
Qui autem a vanis delectacionibus mundi excucient 
corda sua, Inferni cruciatibus non ledentur. Hic non 
inmerito queri potest an dampnati in Inferno vellent 
dampnari omnes. De hoc quesito dicunt theologi universi 
quod, sicut in beatis est perfectissima caritas, 
ita in dampnatis odium atrox ac vehementissimum 
est. Ergo, sicut beati gaudent de gloria electorum vellentque 
quod omnes salvarentur, ita mali torquentur 
de gloria beatorum vellentque omnes dampnari ac dampnatos 
esse. Invident tamen magis extraneis quam propinquis; 
augeretur enim pena dampnatis si omnes eorum 
proximi dampnarentur et alii salvarentur. Ob quod 
dives in Evangelio petiit fretres suos a dampnacione eripi.
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |