Alioquin si propterea non sum vobiscum, quia corporalibus vos oculis
non intueor, ergo nec ipsi oculi sunt in capite, quia caput cernere
nequeunt, vel ipsi sibimet oculi absentes sunt, quia nec quisque se nec
uterque se invicem mutua contemplatione conspiciunt. Beati siquidem
qui vobiscum vivunt, beati qui inter vos et in sanctis vestris operibus
moriuntur. Pia nimirum fide credendum est, quia scala illa, quae de Cassino
monte olim in caelum videbatur erecta, adhuc palliis strata lampadibusque
corusca, sicut tunc excepit ducem, ita nunc exercitum transmittit
ad caelestia subsequentem, nec ab eius glorioso tramite declinantes
exorbitant iam defuncti, cuius dum in hoc exilio viverent, vestigia sunt
secuti. Hoc est illud intimi fervoris incendium, quod michi inextinguibiliter
flagrat in corde, haec perpes fabula, quae meo versatur in ore.
Inter caeteros autem virtutum flores, quos in illo agro pleno, cui
benedixit Dominus, reperi, fateor hoc michi non mediocriter placuit, quod
ibi puerorum scolas, qui sepe rigorem sanctitatis enervant ac dissipant,
non inveni, sed omnes aut senes cum quibus utique nobilis vir aecclesiae
sedebit in portis, aut iuvenali decore laetantes, qui nimirum ut filii
prophetarum idonei sunt ad Heliam per deserta quaerendum, aut certe
adholescentiae adhuc flore vernantes, qui iuxta apostolum Iohannem
vicere malignum.
Ecce quod nunc occurrit, dicam ad consolationem domini mei Petri,
qui olim civis fuerat Capuanus, nunc in militia est aeterni regis
adscriptus.
|
|