DE ORATORIO SANCTI AMBROSII.
31. Postea, per directum, est oratorium sancti Ambrosii confessoris.
\*
UBI REQUIESCIT BEATUS MATHIAS.
32. Deinde iuxta arcum triumphalem est altare sancti Pastoris.
In quo siquidem arcu audivimus requiescere beati Mathiae apostoli
corpus. Post hoc est altare sancti Bartholomaei apostoli.
DE ALTARE PETRI ET PAULI.
33. Ante aditum, qui vadit in confessionem beati Petri, est
altare apostolorum Petri et Pauli, ubi eorum ossa pretiosa, ut
dicitur, ponderata fuerunt.
DE ORATORIO SANCTAE LUCIAE.
34. Postea vero, ante ecclesiam Sancti Iohannis ad fontes, est
oratorium sanctae Luciae; quod, ut a nostris maioribus accepimus,
consecravit beatus Gregorius papa, et eius venerabile brachium
in eo recondidit, et parietes illius, ut apparet, mosibo depinxit.
|
|