7.  In Sancta  Exponit quod superius vocaverit  
tabernaculum non manufactum, videlicet sancta  
sanctorum coelestia. 
8. AMBROS.  Ab operibus . Si quis tangebat corpus  
mortuum, polluebatur; et hic si quis tetigerit opus  
mortuum, contaminatur per conscientiam. 
9. LANFR.  Mediator est . In eo quod homo est, novi 
Testamenti mediator fuit; quia legem Dei hominibus  
attulit. 
10.  Morte intercedente . Christus mortuus est, non  
solum ut gentes, sed et Judaeos, tam vivos quam  
mortuos, ad vitam aeternam praedestinatos a praevaricationibus  
quas ipsi sub veteri lege commiserant,  
redimeret. 
11.  Ubi enim testamentum . Exponit causam cur  
Christus mortuus sit, videlicet quia testamentum  
conditurus erat. Testamentum autem nisi a moriente  
non conditur. 
12.  In mortuis . Secundum legales saeculi loquitur,  
in quibus praecipitur vivente testatore testamentum  
non esse ratum. Est autem testamentum, a quo ad  
divina testamenta similitudine ducitur, ordinatio 
  |  
  |