omnes clericos odio habebat, ita inquit ad suos: "Ite, dicite illi, si munda femoralia
habet, intret; sin autem aliter, foris contineat pedem". Thomas vero cum hos sermones
audisset, ita respondit: "Nuntiate ei, quia munda femoralia habeo, quippe qui ea hodie
lota indutus sum". Cui Alahis ita iterato mandavit: "Ego non dico de femoralibus,
sed de his quae intra femoralia habentur". Ad haec Thomas ita respondit: "Ite, dicite
illi: Deus solus potest in me in his causis reprehensionem invenire; nam ille nullatenus
potest". Cumque eundem diaconem Alahis ad se ingredi fecisset, aspere satis
et obiurgando cum eo locutus est. Tunc omnes clericos et sacerdotes pavor et odium
tyranni invasit, aestimantes se eius feritatem tolerare omnino non posse. Coeperuntque
tanto amplius Cunincpertum desiderare, quanto pervasorem regni superbum
execrationi haberent. Sed non diutius feritas et cruda barbaries pervasum regnum
optinuit.
39. Denique cum die quadam solidos super mensam numeraret, unus ei tremisses
de eadem mensa cecidit, quem filius Aldonis adhuc puerulus de terra colligens, eidem
Alahis reddidit. Ad quem Alahis, sperans puerulum parum intellegere, ita locutus
est: "Multos ex his genitor tuus habet, quos mihi in proximo, si Deus voluerit, daturus
est". Qui puer cum vespere domum ad patrem regressus esset, cum suus genitor requisivit,
si quid ei illo die rex locutus fuisset, ille patri omnia ut facta fuerant et quid
sibi rex dixerat nuntiavit. Audiens haec Aldo vehementer pertimuit, fratremque suum
Grausonem adscitum, ei omnia quae rex maligne locutus fuerat nuntiavit. Qui mox
cum amicis et iis quibus credere poterant consilium ineunt, qualiter Alahis tyrannum
regno privarent, priusquam ipse eis aliquam laesionem facere posset. Qui maturius
ad palatium profecti, ita Alahis dixerunt: "Quid dignaris in civitate residere? Ecce
omnis civitas et universus populus tibi fidelis existit, et ebriosus ille Cunincpert ita
dissolutus est, ut iam ultra nullas possit habere vires. Egredere et vade in venationem
et exerce te cum iuvenibus tuis, nos autem cum reliquis fidelibus tuis defendemus
tibi hanc civitatem. Sed et ita tibi repromittimus, ut in proximo inimici tui Cunincperti
caput adferamus". Qui eorum verbis persuasus, civitatem egressus atque ad
Urbem vastissimam silvam profectus est ibique se iocis et venationibus exercere coepit.
|
|