redimitus, coronae simul ac sceptri gloria decoratus, cum denique procerum
vallatur obsequiis, cum excipitur modulantibus psallentium choris,
quidam sibi praesto fit obvius, qui videlicet una manu vasculum plenum
mortuorum ossibus ac pulveribus offerat, in alia vero stuppam lini suptiliter
pexam ac pilis pensilibus molliter demolitam, cui protinus ignis adhibetur,
et repente in ictu oculi flamma subito vorante consumitur, ut in altero
debeat considerare, quod est, in altero valeat videre, quod habet. In cineribus
siquidem se cinerem recognoscit, in stuppa iam colligit in die iudicii,
quam subito mundus ardebit. Quatinus dum se simul ac sua tam vana
tam floccipendenda considerat, de imperialis culminis ascenso fastigio nullatenus
insolescat. Et dum possessor atque possessio subiacere communi
omnium casui non ambigitur, iam quasi de singulari dignitatis apice, qui
ad summa provectus est, non infletur.
Pulchrum ergo mundanae conditionis ordinem homo consideret, et
dum suis usibus omnia cernit attribui, non sibi sed suo referat gratias
conditori. Lenocinantem mundi gloriam sub iudicii sui calcibus deprimat,
virorem carnis aridum iam pulverem credat, diem suae vocationis tanquam
speculum suis semper optutibus anteponat, districtum ultimae discussionis
iudicium contremiscat. Quatinus dum nunc creatoris sui legibus
subditur, qui inter creaturas, quae terrenae sunt, videtur insignis, in caelesti
quoque gloria veraciter sit sublimis.
109. |
|