et deinde venit Lucam. Postea tertio nona s Februarii, venit Pisas, ibique magnifice receptus 
est, deinde ad Burgum Sancti Genesii perrexit, convocatis et coadunatis ibidem Consulibus 
Pisanorum et Florentie et Lucensium et Ianuensium, petiit ab eis ut totam discordiam 
que inter eos erat in eum sine omni conditione ponerent, et captivos quos habebant ei darent. 
Lucenses et Ianuenses in iamdictum legatum totam discordiam sine omni conditione posuerunt 
et iuraverunt. Pisani vero de captivis ei sine conditione dandis, consilium postulaverunt, 
et ipse XX dierum indutias pro consilio ei tribuit. Consilio habito a Pisanis de non dandis ei 
captivis sine pace, iam fatus Cristianus in generali curia contentioneque Pisanos disbannivit 
et diffidavit, et privilegia monete, et Sardinee insule et omnia previlegia Pisanorum cassavit, 
sicut potuit. Interea homines de castro Sancti Miniati iuraverunt Florentinos et Pisanos 
adiuvare et cum eis semper esse, salve fidelitate Imperatoris. 
A.D. MCLXXIII, indictione v. Comes Ildebrandinus pro iniuria quem ei fecerat 
Bernardus Stratume de pecoribus Garfaniensium sue fidantie custodieque commissis, magnum 
exercitum pro eis recuperandis contra eum preparavit, et auxilia a Pisanis petiit, et Pisani 
CLX milites cum sagittariis et edificatoribus honorifice in eius auxilium mense Iulii direxerunt, 
et ad predicti Bernardi castrum tutissimum, dictum Cirisano, obsidendum cum toto exercitu 
iverunt; et cum illud viriliter cum edificiis pugnarent, tandem ad deditionem comiti Ildebrandino 
illud cogerunt; quod comes suscepit et tenuit. 
A.D. MCLXXIII, indictione V. Considerante archiepiscopo Maghentino illud quod de 
Pisanis et adversus eos statuerat, et malam famam, que per totam Italiam de se insonuerat, 
Pisanos in generali parlamento a banno absolvit, et in omnem plenitudinem prioris status, 
et nominatim monete et totius Sardinee et omnium privilegiorum Pisane civitatis et comitatus 
V kal. Iulii restituit, et in suam gratiam et benivolentiam eos reconciliavit. Et sic Pisanorum 
consules precepta eius de pace tenenda iuraverunt. 
A.D. MCLXXIII. Iam fatus Cristianus archiepiscopus, ipso die kal. Iulii, venit Pisas, 
et secundo die in magno Pisanorum parlamento cum consulibus Lucensium et Ianuensium 
eorumque sapientibus interfuit, et Florentinorum consules cum eorum sapientibus in eodem
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
  
  
  
25 
  
 
  |