Salimbene de Adam: Cronica

Pag 28


De papa Innocentio III et de multis commendationibus eius.
Iste supradictus Innocentius papa tercius fuit vir probus
et fortis, dicens se habere utrumque gladium, scilicet spiritualem
et temporalem; et defendit Fridericum puerum, regem Apulie
et Sicilie. Et primo consecravit Octonem et eum postea deposuit,
propter eius malitiam et superbiam, et Fridericum pupillum
imperatorem fecit, quem filium nominavit Ecclesie. Et Grecos
subiugavit cum Constantinopolitana Ecclesia. Et hereses et hereticos
destruxit cum A[rnaldo] abbate Cystercense et hominibus
cruce signatis, adiutorio regis Francie et comitis Montis Fortis.
Sane iste Innocentius fuit iuris professor et totum ius, tam cannonicum
quam civile, sub compendio emendavit in voluminibus
tertiarum et quartarum Decretalium. Iste excitavit omnes Christianos
ad servitium Terre Sancte. Iste fuit potens in opere et
sermone
in tantum <quod>, si viveret magis per decennium, totum
mundum subiugasset, et tote mundi natio fieret una fides.
Sub isto autem imperator et Grecorum et Romanorum amici
facti sunt propter unum caput, scilicet Romanum pontificem,
cui serviunt in fide catholica. Nam Romanus pontifex habet
utrumque gladium, quia tenet locum Dei viventis, a quo utraque
po testas data est.
De Ordinibus fratrum Minorum et Predicatorum et de multis figuris in
quibus prefigurati fuerunt.

His temporibus duo Ordines orti sunt, scilicet fratrum Minorum
et fratrum Predicatorum. De quibus abbas Ioachym
sub multis figuris predixerat, que tam in Veteri Testamento quam
in Novo evidentissime continentur, ut in corvo et columba, quia
et ille totus niger, et illa tota varia, in duobus angelis vespere
missis Sodomam subvertendam, in Esau et Iacob, in Ioseph et
Beniamin, in Manasse et Effraym, in Moyse et Aaron, in Caleph
et Iosue, in duobus exploratoribus Iericho missis a Iosue, in
Helya et Helyseo, in Iohanne Baptista et homine Christo Iesu, in

Torna all'inizio