sunt orationes sanctorum, et cantant novum canticum dicentes: “Dignus es accipere gloriam et honorem, et aperire librum 
et signacula eius, quoniam occisus es et redemisti nos Domine in sanguine tuo ex omni tribu et lingua et populo et natione, 
et fecisti nos Deo nostro regnum et sacerdotes, et regnabunt super terram.”  Est enim alia causa, quare viginti quatuor  
cardinales sacerdotes ordinavit: videlicet sicut naturalis dies viginti quatuor horis solidatur, sic misterium ecclesiae 
Ambrosianae per viginti quatuor cardinales aperiretur et regeretur; de quo die sanctus Ambrosius in Exameron ait:  Legem 
statuit, ut viginti quatuor horae diurnae atque nocturnae diei tantum nomine diffiniamus, ut si diceret: “Viginti quatuor 
horarum mensuram unius diei tempus est.”  Quibus ordinatis archipresbiterum, a quo si quando in aliquo officio deviarent, 
placide emendati suaviterque correcti bono animo bonaque voluntate degerent, praeposuit. Cuius nomen princeps 
presbyterorum Latine resonat; archos enim Graece, princeps Latine dicitur. 
5. Per idem tempus beatus Ambrosius septem diaconos, et quasi per septiformem gratiam Spiritus sancti eis 
per Spiritum sanctum manus imponens benedixit et ordinavit, imitatus apostolos Domini, qui post gratiam Spiritus 
sancti, quam in Yerusalem, quae Visio pacis dicitur, benigne acceperunt, in unum convenientes, septem diacones per 
Spiritum sanctum ordinaverunt. Septem ideo consecravit, quia septem sunt dona Spiritus sancti a Deo super fideles catholicos 
collata; vel ut cottidie ante thronum Dei quasi septem lampades bona vita optimisque moribus atque doctrina 
alios accendentes praeclarissime splenderent. Unde sanctus Iohannes in Apocalypsi:  Septem lampades ardentes procedunt 
ante thronum, quae sunt spiritus Dei  Quos praevidens sanctus doctor Ambrosius religiose viginti quatuor subdiacones 
ad honorem Dei et ecclesiae suae ordinando benedixit. Quibus catholice ordinatis, omnibus magistros instituit, quorum 
unus archidiaconus, alius archisubdiaconus vocaretur. 
6. Idem per tempus sanctus nomine Simplicianus archidiaconus, vir totius bonitatis, totiusque religionis, ac totius 
sanctitatis, et totius caritatis, totiusque pietatis, totiusque castitatis, gratiaque divina repletus, qui Romam tendens per 
legationem beati Ambrosii et eius ammonitus scientia, ecclesiam Dei et beati Petri apostoli multis haeresibus scissam 
dispersam atque divisam ad unitatem catholicae fidei revocavit; de qua Dominus dixerat ad Petrum:  Ego pro te rogabo, 
Petre, ne deficiat fides tua, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos.  Qui Dei euangelium per omnes regiones 
urbis Romae disseminans, velut bonus et strenuus agricola colligens fructum centesimum tricesimum et sexagesimum, 
multos ad Christum convertebat. Inter quos quidam philosophus vir sapientissimus nomine Victorinus, divitiarum magnarum, 
credidit; quem Quirites Romani, ut dignus erat, pro patre et domino diligebant atque timebant. Quin etiam 
revelante Dei gratia reliquias beatorum apostolorum Petri et Pauli cum viris religiosis, qui cardinales vocabantur, et cum 
omnibus Romanis, quos catholica fides devotos habebat, mirifice summaque cum devotione condidit et ornavit. Revertens 
beatus Simplicianus ab urbe Roma ad beatum magistrum et reverendissimum Ambrosium, reliquiarum particulam apostolorum 
Petri et Pauli curiose summaque devotione ei obtulit. Quo facto beatus Ambrosius summo gaudio summaque 
laetitia omnium aliorum apostolorum reliquias studiose acquisivit. Quibus adquisitis, honestissimam basilicam ad modum 
crucis in Romana parte inter portam quam Romanam vocant, et arcum qui Romanus Triumphalis dicitur, honorifice 
condidit, in qua omnium apostolorum reliquias summa cum diligentia summoque studio, magnoque cursu episcoporum, 
clericorum, laicorum, mulierum, iuvenum et senum urbium vicinarum apposuit, unde usque hodie basilica apostolorum 
vocatur. At quid idem sanctus Ambrosius super hanc ecclesiam dictaverit et sancti Nazarii honorem versificavit, ore 
proprio audiendo cognosco: 
 Condidit Ambrosius templum, Dominoque sacravit 
Nomine apostolico, munere, reliquiis. 
Forma crucis templum est, templum victoria Christi, 
Sacra triunphalis signat imago locum. 
In capite est vitae templi Nazarius almae,  
Et sublime solum martiris exuviis. 
Crux ubi sacratum caput extulit orbe reflexo 
Hoc caput est templum, Nazarioque domus. 
Qui fovet aeternam victor pietate quietem, 
Crux cui palma fuit, crux etiam sinus est. 
Tertia sed media mors impedit edita cuncta.  
7. Quo in tempore notarios ordinavit, qui acoliti usque hodie vocantur, quibus magistrum praeposuit. Et lectores, 
ut invenit, confirmavit, multum laudans et eos magnificans. Et quandoquidem per multa tempora per multos 
episcopos noverat cum primicerio suo ordinatos, timuit aliquid dicere, et confortans eos in omnibus gratias agens benedixit. 
Ut autem omnia essent perfecta, decem viros religiosos quasi per decalogum legis super decem ordines praeposuit: 
in primis primicerium presbyterorum, in secundo archipresbyterum, in tertio archidiaconem, in quarto archisubdiaconem, 
in quinto notariorum magistrum, in sexto primicerium lectorum; in septimo puerorum magistrum, qui
  |  
  |