Paulus Diaconus: Carmina

Pag 44


Inmodico flagrat de vestro pectus amore,
Crede pater, nostrum, semper amande mihi.
Et peream, si non tecum captare per aevum
Per domini munus regna beata volo.
Hoc mihi est votum, hoc fido pectore spero,
Hoc licet indignus nocte dieque precor.
Tu quoque, si felix vigeas de munere Christi, –
Namque potes – misero redde, beate, vicem.
Ante potest flavos Hrenus repedare Suavos,
Ad fontem et versis pergere Tibris aquis,
Quam tuus e nostro labatur pectore vultus,
Ore colende mihi tempus in omne pater!
------------------------------------------------------------
Aemula Romuleis consurgunt moenia templis,
Ampla procul fessis visenda per aequora nautis;
Illa sed externis sumpsere aucmenta rapinis
Et toto exuviis miserorum ex orbe petitis,
Dum male perduntur viduatae civibus urbes,
Pro pudor, et fragilis captantur flamina laudis.
Haec vero ex causis capiunt exordia iustis
Inpensisque probis nullo et cum crimine partis.
Adde quod extiterant auctores luminis illis
Aeterni expertes, Veneri Phoeboque lovique
Atque pharetrigerae ponentes tura Dianae,
Quosque referre pudet. Horum est nam structor herilis
Catholicus princeps Arichis, tam corpore pulcher,
Pectore quamque magis virtute insignis et armis,
Omnia conponens quem sic sapientia compsit,
Redderet ut variis satis artibus esse potentem,
Quo merito Latiae dicatur gloria gentis,

Torna all'inizio