israelitico populo iuxta pro avorum suorum consuetudinem
roboravit.
Mox vero tamquam hoc egregio non sufficeret sacerdoti, confirmato
regis imperio ad utilitatem sacerdotii sive templi suam porrexit industriam,
et cum praefato rege ad ordinandam et disponendam consacerdotum
suorum se contulit disciplinam. Nam et sarta tecta templi ut instaurarentur,
instituit, et nonnulla, quae sacerdotibus competebant, edicta
deprompsit. Sciebat enim, quoniam utraque dignitas alternae invicem utilitatis
est indiga, dum et sacerdotium regni tuitione protegitur, et regnum
sacerdotalis officii sanctitate fulcitur.
Sed quid mihi per sacrae lectionis seriem currere, nisi quia in te video
eiusdem operis similitudinem nostro tempore convenire? Servasti, venerabilis
pater, relictum tuis manibus puerum, firmasti regnum, restituisti
pupillo paterni iuris imperium. Ad sacerdotium quoque manum tuae prudentiae
protinus extendisti, dum et Parmensis bestiae squamea colla evangelici
vigoris mucrone pracidere, et apostolicae sedis antistitem in suae
dignitatis elaborasti solium reformare. Sed coepto operi nisi postrema
manus accedat, nisi adhibeantur adhuc illa quae restant, sanctum vestri
operis aedificium minatur ut corruat. Kadalous enim ille sanctae perturbator
aecclesiae, eversor apostolicae disciplinae, inimicus salutis humanae,
ille inquam radix peccati, praeco diaboli, apostolus antichristi, sagitta
nimirum producta de pharetra sathanae, virga Assur, filius Belial, filius
perditionis, qui adversatur et extollitur supra omne, quod dicitur Deus aut
quod colitur , velut draco teterrimus adhuc sufflat, adhuc foetore venenatae
pecuniae nares hominum foedat, fidemque multorum vento perfidiae
vacillantem novus heresiarcha perturbat.
Sicut enim Iovem in Danae gremium per aureum imbrem descendisse
fabularum commenta confingunt, sic iste per aurum de suae aecclesiae
|
|