libro de Causis in illa propositione 15: «Omnis sciens qui scit essentiam suam,
est rediens ad essentiam suam reditione completa». Et dicitur redire complete
ad essentiam, ut ibi Commentator exponit, cuius essentia est fixa stans, non
super aliud delata. Ex quibus omnibus patet quod anima intellectiva habet esse
absolutum, non dependens ad corpus; unde corrupto corpore non corrumpitur.
Secunda fuit Pythagorae et Platonis, qui videntes incorruptionem animae, erraverunt
in hoc quod posuerunt animas de corpore in corpus transire. Et hanc
positionem improbat Philosophus in 1 de Anima, ostendens quod
anima est forma corporis et motor eius. Oportet autem ut determinatae formae
determinata materia debeatur, et determinato motori determinatum organum,
sicut quaelibet ars in agente utitur propriis instrumentis: unde haec anima non
potest esse forma et motor nisi huius corporis.
Tertia positio est eorum qui dicunt, animam intellectivam secundum quid corruptibilem
esse, et secundum quid incorruptibilem; quia secundum hoc quod de
anima est huic corpori proprium, corrumpitur corrupto corpore; secundum
autem id quod omnibus est commune, incorruptibilis est. Ponunt enim intellectum
esse unum in substantia omnium; quidam agentem, et quidam possibilem,
ut supra dictum est, dist. 17: et hunc esse substantiam incorruptibilem, et in
nobis non esse nisi phantasmata illustrata lumine intellectus agentis, et moventia
intellectum possibilem, quibus intelligentes sumus, secundum quod per ea
continuamur intellectui separato. Ex quo sequitur quod si id quod est proprium,
destruitur, tantum communi remanente, ex omnibus animabus humanis una tantum
substantia remaneat, dissolutis corporibus. Haec autem positio quibus
rationibus innitatur, et quomodo improbari possit, supra dictum est, 17 dist..
Quarta positio est quam fides nostra tenet, quod anima intellectiva sit substantia
non dependens ex corpore, et quod sint plures intellectivae substantiae
secundum corporum multitudinem, et quod destructis corporibus remanent
separatae, non in alia corpora transeuntes; sed in resurrectione idem corpus
numero quod deposuerat unaquaeque assumat.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod Salomon ibi loquitur more concionatoris,
assumens in se diversorum hominum sententias, et sapientum, et stultorum; ut
in fine omnibus appareat quae sit verior sententia; unde concludit quasi sententiam
|
|