quem adiurantur, nec iustis, quorum voce torquentur, 			  c.79r.a  
mentiri possunt. Ideoque sepe maximis ullulatibus 
editis, verberari se et ardere proclamant1. Require 
in eodem li. c. XIX. Boni autem, hoc est iusti 
prout scribitur non modo in Libris sacris, verum, prout 
scribit Hermes Tremegistus in li. de Verbo eterno 
et Asclepius, auditor eius ab incursionibus demonum 
tuti sunt. Scripsit enim Hermes: "  Pius homo neque 
demoni neque fato subiacet"  . Et Ieronimus, in preallegata 
Vita beati Antonii: "  Experto, inquit, credite: pertimescit 
Sathanas recte viventem; nequit enim teterrimus 
coluber, ex precepto Domini, nocere bonis sub quorum 
vult eum iacere vestigiis. Ipse enim dixit: ‘Ecce, dedi 
vobis potestatem calcare serpentes et scorpiones et vos 
posui super virtutem inimicam’"  . Quia ergo non possunt 
demones bonos ledere eos temptando, sequitur ut 
ipsos Dei gracia auferant ne possint eorum nequicia cohercere. 
Require in eodem li. c. XXXI.
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
 
  |