I. De Ptolomeo Dionisio et de gestis, que fuerunt suo tempore, et
aliis baronibus et de gestis Pompegii et de morte dicti Pompegii.
Ptholomeus Dionisius apud Egyptum regnavit annis XXX. Apud Iudeos Alexandra mortuo viro
regnavit ann. VIIII, que primogenitum Yrcanum declaravit pontificem. Temporibus Dionisii orta
est heresis Phariseorum. Apud Romanos Albanorum civitas capta est occasione civilis belli premissi,
et bellum gladiatorum fuit in Campania. Post hec nova bella consurgunt in Yspania, in Pamphylia
et in Corlia, in Macedonia, in Dalmacia; de omnibus triumphaverunt Romani. Nichomedes
rex Bithinie populum Romanum heredem instituit. Luculus Mitridatem virum insanientem
Bizantium, que nunc est Constantinopolis, fugavit et oppressit. Interrea novum bellum in Ytalia
oritur, non levius bello Anibalis. Lucullus victa Armenia et Mesopotamia et Nisibi capta primus
imperator est appellatus. Alter Luculus capta [Ca]bile et ceteris urbibus de Hesis triumphavit usque
ad Danubium et de profugis in Rodopiis montibus et multis aliis; confecto bello Macedonio, adhuc
manente Mitridatico, Creticum reparatur, ad quod Metellus missus cepit universam provinciam; unde
Urticus est appellatus. His temporibus Marcus Pontius Cato stoycus phylosophus agnoscitur.
Defuncta Alexandra Yrcanus filius Alexandri et Alexandre sedit in sede pontificali apud Iudeos an.
XXXIIII; quem multum persecutus est Aristobulus frater eius; sed non Yrcani consiliarius erat
Antipater Ydumeus, cuius consilio fugit Yrcanus ad Aretam regem Arabum, qui venit in Iudeam et
obsedit Ierusalem. Audiens Pompeius, qui erat in Armenia, dissensionem fratrum, ascendens Ierusalem
cepit eam et templum prophanavit et equos, ut dicitur, in porticibus stabulavit; ob quam rem
dicitur, quod, qui fuerat in preliis fortunatissimus prius, post hec fuit infortunatus. Pompeius itaque
Ierosolimis tributum imposuit, Yrcanum pontificem confirmavit, Aristobolum captivavit, et rediens
Romam, administrationem Syrie et Iudee Scauro commisit. Hic est qui Yspaniam, Albaniam, Armeniam,
Asiam, Syriam, Lusitaniam, pyratas, Metridatem et Iudeam subiugavit; unde et imperator est
appellatus. Sed et Catelina contra patriam coniuravit, qui demum in agro Piceno cum suis confessus
est. Postmodum Gabinius Scauro succedens gentem Iudeorum per pentarchias, id est V conventus,
divisit. Sub Gabinio militabat Marcus Antonius. Gabinio successit Crassus, factus preses Syrie; qui
ut Parthos conprimeret, templum auro expoliavit; quo merito auro in os infusum interiit; cui
successit Cassius. Iulius vero Cesar de Germanis, Gallis, Britanis triumphavit et omnes inter
Renum et Rodanum et Alpes usque occeanum subiugavit. Appius rex populo Romano Libiam
testamento concessit. Eisdem temporibus Virgilius in pago qui dicitur Andos iuxta Mantuam nascitur,
qui postea Cremone studuit, Mediolani et inde Romam venit. Oratius Venusi nascitur. Appollodorus
Grecus orator, Titus Livius storicus et Curio promtus orator claruerunt. Rediens Iulius de
Gallia victor Romam, exercitu dimisso apud Ariminum, quesivit alterum consulatum, sed contradictum
est a Pompeio, Marcello et Catone. Ideoque Iulius Cesar solvit Aristobolum Rome ligatum,
et mittens cum exercitu sperabat optinere victoriam; sed ab amicis Pompegii occisi sunt Aristobolus
et Alexander filius eius; alius vero filius Antigonus fugit ad quendam Ptolomeum, qui accepit sororem
Antigoni uxorem et genuit Lisaniam, qui post fuit Abiline tetrarcha. Et reversus Iulius ad exercitum
contra patriam se armavit. Pompeius autem et omnis senatus et universa nobilium multitudo
de Urbe aufugit et in Greciam transivit et contra Cesarem bellum paravit; Cesar utique vacuam
Urbem ingressus se dictatorem fecit. Inde vadens in Yspaniam exercitum Pompegii superavit. Inde
transiens in Greciam cum Pompegio in Emathia dimicavit. Unde Lucanus:
Bella per Emathios plus quam c[ivilia] c[ampos]. </DIV>
Pompegius victus fugit in Alexandriam, ut a Ptholomeo rege Egypti peteret auxilium. Sed et Ptholomeus
occidit eum et capud et anulum misit ad Cesarem. Cesar autem Alexandriam ivit et cum
Ptholomeo navali certamine dimicavit; cuius corpus in lorica aurea fuit inventum. Eo mortuo
regnum Cleopatre sorori eius, cum qua consuetudinem stupri habuerat, dedit; regnavit an. XXII,
et fuit dicta Cleopatra soror et uxor dicti Ptholomei. Hec a serpente periit; et sic
regnum Ptholomeorum vel Lagidum defecit, quod stetit per annos CCXCV. Antipater