p. 22
Responsiua.
KARISSIMo patri ac domino plurimum metuendo M. Dei gratia sancte Rauennatis ecclesie archiepiscopo R. Corneliensis ecclesie minister licet indignus debitam subiectionem. Quamuis, pater in Christo karissime, mihi hoc tempore plurimum sit molestum uestra precepta seruare, quia tamen obedientia mater est omnum uirtutum, cuius siquidem premium magnum esse cognoscitur, ideo scilicet uestre uoluntati modis omnibus obedire decreui. Quoniam igitur Romane curie mores aperta ueritate nouistis et pluribus indiget qui tantum laborem assumit, prouidentie uestre notifico, quatinus, si forte uobis placuerit, sex palafredos honeste paratos et totidem auri libras mihi mittatis, ut uestra negotia conuenienter effectu prosequente complere et dominos cardinales, qui uobis seruire studuerint, honeste sicut dignum esse cognoscitis possim remunerare. Quod quidem facere si paternitati uestre placuerit, causam uestram Domino contemplante congruenter minabo, et quod residuum fuerit, ad uestri cameram cum integritate reducturum manifeste noueritis.
|
|