«Origine, non adoptione». Hoc dicitur contra Nestorium, qui cum poneret in
Christo duas personas, non potuit ponere unionem nisi per gratiam: et sic
sequeretur quod persona hominis non sit Filius Dei nisi per gratiam habitualem
adoptionis, sicut et nos.
«Veritate, vel nuncupatione». Hoc dicitur contra Sabellium, qui posuit
distingui personas tantum nominaliter.
«Nativitate, non creatione». Et hoc dicitur contra Arium, qui dicebat Filium
Dei esse creaturam.
|
|