Gothofredus de Bussero: Chronica

242


Anno domini 1180 floruit abbas Joachim in Calabria, qui plures
libros super ierarchiam scripsit et apocalipsim scripsit et de omnibus
profetiis.
Anno domini 1181 ad honorem pape Alexandri mediolanenses et
placentini edificarunt Alexandriam ad versus Papiam et postea ad petitionem
lumbardorum constituit episcopum. tunc episcopum papiensem
privavit dignitate crucis et palei.
Anno domini 1183 Petrus Comestor qui historias utriusque testamenti
in unum volumen redegit utiliter exponendo quod scholastica historia
nominavit.
Anno domini 1186 dominus Albertus vicecomes de Palantia fuit
primus potestas Mediolani. et die 5 ante kalendas februarii celebrate
sunt nuptie Henrici imperatoris in brolio sancti Ambrosii qui accepit
Constantiam filiam regis Cecilie.
Anno domini 1188 facta est secunda consularia Mediolani. die ante
kalendas novembris factus est papa Urbanus. eo tempore capta est
civitas Jerusalem a Saracinis. eo anno obiit sanctus Leonardus levita.
Anno domini 1189 facta est tertia consularia Mediolani.
Anno domini 1189 in kalendis aprilis Milonus de Cardano archiepiscopus
Mediolani edificavit ecclesiam Sancte Trinitatis de capite laci
iuxta Varisium, cuius primo fuit prior Arnoldus de Calavria cum monacis
quatuor.
Anno domini 1191 Rodulfus de Concexia fuit factus potestas Mediolani.
et eo anno die 6 aprilis Henricus imperator coronatur et duxit
in uxorem Constantiam filiam regis Sicilie, qui vocabatur nomine Rugerius
et ante annos quinque quam esset imperator tradidit Tusculanum
ecclesie et ecclesia tradidit Romanis et Romani destruxerunt.
Et 7 julii in flumine Olii necati sunt Cremonenses et Pergamenses.
Anno domini suprascripto facta fuit quarta consularia Mediolani.
Anno domini suprascripto Fedricus (sic) imperator intravit Siciliam
et cepit usque ad Neapolim per tres menses quarto anno totum
regnum Apulie subiugavit.
Anno domini 1193 facta est quinta consularia Mediolani.
Anno domini 1195 Henricus imperator et Constantia uxor die 3 januarii
ceperunt Apuliam. et eo anno die 16 septembris fratres minores
intraverunt ad habitandum in civitate Mediolani. eo anno canonizatus
fuit sanctus Dominicus.
Anno domini 1196 facta est ultima consularia Mediolani et die 11
martii obiit magister Petrus de Vavassoribus de Bussero canonico Modoetie

1



5




10




15




20




25




30




35



Torna all'inizio