non per suum significatum speciale. Et
ratio huius potest assignari hec, quia illud
facit partem esse partem orationis, quod
enim dat esse dat distinctum esse (β). Sed
non est dubium quin per modum significandi
essentialem generalem distinguatur
pars a parte. Ideo modus significandi essentialis
generalis est id per quod pars est
pars.
<Responsio ad argumenta>
<Ad 5-2-1 et 5-3-1> Et concedantur rationes
que hoc concludunt.
<Ad 5-1> Ad argumentum in oppositum
dicendum, quod non est necesse quod
pars sit pars per illud quod est significativum
mentis conceptus. Et tu probas,
scilicet quod per diffinitionem partis,
quia pars est significativa mentis conceptum.
Dicendum quod illa diffinitio partis
non datur a causa efficiente, sed magis a
concomitativo. Unde non est causa mentis
|
|