omnibus locis, et stabat expectans prope rethe. Post vero
modicum temporis spacium ecce venit columba cum maxima
turba columbarum, quarum omnium ipsa erat ductrix. Et
maxime esurientes, hic et vbique prospicientes, statim viderunt
triticum, non perpendendo de rethe, corruerunt omnes
ad capiendum triticum, et omnes in rethe capte sunt. Et videns
hec, venator gauisus est non modicum. Columbe vero,
cum sentirent se captas, commouebant se lamentabiliter hinc
et inde, intendentes ac desiderantes posse euadere a rethe.
Quibus tandem ait columba ductrix earum: Nequaquam circa
vanitatem attendere debetis, nec altera vestrarum diligat se
ipsam magis quam alteram, sed omnes simul surgite. Forsitan
subleuantes rethe, poterimus euadere ab isto magno periculo
quo nunc, proh dolor! sumus constituti, et fortassis quelibet
liberabit se et alias secum. Fecerunt itaque, subleuantes
rethe de terra magno cum labore et volabant cum eo per aerem,
ita vt videns venator mirabatur huius facti et sequebatur
eas a longe, nec abstulit suam spem ab eis desperando, sed
estimans ne quando aggrauate a rethe corruerent ad terram.
Coruus autem hec omnia a longe videns cogitauit in animo
suo dicens: Volo sequi eas vt videam tandem qualis erit earum
processus et venatoris aduersus eas. Et respiciens columba,
aliarum ductrix, post se vidit venatorem sequentem
eas repente, et ait suis sociis: Ecce, mi socii, venator sequitur
nos nec desinit nos querere. Nunc autem si volabimus per
rectam viam versus eum, non poterimus ab eo occultari nec
cessabit sequi nos. Si vero volabimus per montes et colles et
arbores, cito ab eo occultabimur, qui[a], ignorans iter nostrum,
cito desperabit de nobis et reuertetur in viam suam. Et
prope nos in via est cauerna, in qua est mus habitans, qui
meus est amicus et socius; et scio quoniam, si ad ipsum peruenimus,
sicut spero, rodet rethe et liberabit nos. Fecerunt itaque
columbe sicut statuerat earum ductrix, et volauerunt
quam cito potuerunt, donec occultate essent ab oculis venatoris,
et dissipauerunt ab eo, ita quod abijt in viam suam, relinquens
|
|