in partes Gamundi et Marenghi atque Terdone perrexit 
et in illis partibus in quadragesima permansit. 
Mediolanenses autem destructionem Laudensis civitatis 
desiderantes, in die Martis sancti predicte quadragesime milites 
et pedites cum magna copia vexillorum et plaustrorum Laude 
venerunt, summo diluculo Laudenses invadentes. Pars vero 
peditum Laude per portam Imperialem egrediens cum Mediolanensibus 
prelium inceperunt. Qui per longum tempus bellantes 
et ex Mediolanensibus plerosque interficientes aliosque 
plurimos sauciantes maximos impetus in eos faciebant, donec 
Mediolanenses equites simul et pedites unanimiter in Laudenses 
impetum magnum fecere et Laudenses paucissimos ad comparationem 
hostium et tanto robori obsistere non valentes 
usque in fossatum recepti civitatis acriter impulerunt, ex 
eis quinque capientes, et insuper de Laudensibus tres interfecere; 
reliqui vero intra civitatem se receperunt. Sed Mediolanenses 
suos interfectos ac vulneratos recolligentes, quamvis 
eximie dolerent, quod civitatem, quam sine gravi labore 
capere putaverant, illesam relinquebant  et  ex suis multos 
vulneratos, plerosque etiam interfectos reportabant, Mediolanum 
tamen reversi sunt.
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
 
  |