Quidam autem negaverunt omnino aliquid esse incorporeum, sicut Empedocles
et Democritus, et Sadducaei Iudaeorum. Quidam etiam posuerunt unum tantum
esse Angelum, qui diversa sortitur vocabula secundum diversos actus, sicut
quidam haeretici. Quidam vero posuit Angelos non in determinato numero
nobis; sed tantum per Angelos significari dicit in Scripturis omnem virtutem vel
corporalem vel spiritualem per quam Deus ordinem suae providentiae explet,
quasi divinae voluntatis nuntium; adeo quod vim concupiscibilem nominat
Angelum concupiscentiae: sed substantias separatas dicit esse secundum numerum
quem philosophi posuerunt; et iste est Rabbi Moyses. Fides
autem catholica tenet numerum substantiarum separatarum, quas Angelos dicimus,
esse numerum Deo finitum, sed nobis infinitum. Unde Gregorius dicit in
Glossa Danielis 7, quod excedit omnem materialem multitudinem, ut
Dionysius dicit, 14 cap. Cael. Hierar..
Et hoc satis est probabile. Videmus enim illa corpora quae nobilius divinam
bonitatem participant, scilicet caelestia, excedere quasi sine proportione corpora
generabilia et corruptibilia. Et hoc est, quia productionis creaturarum causa
est divina bonitas quam rebus communicare voluit; unde videtur quod naturas
spirituales, in quibus maxime sua bonitas relucet, creavit in numero quasi
improportionabiliter excrescente numerum naturarum corporalium. Qualiter
autem distinguantur ad invicem, accipere possumus ex verbis Commentatoris in
3 de Anima, ubi dicit, quod si natura intellectus possibilis esset nobis ignota,
non possemus assignare numerum substantiarum separatarum.
Unde dico, quod secundum gradum possibilitatis permixtae in natura angelica
est eorum distinctio. Dictum est enim supra, quod ipsa natura vel quidditas
Angeli est possibilis respectu esse quod a Deo habet. Invenitur enim natura cui
possibilitas admiscetur plus et plus distans ab actu, secundum quod recedit a
similitudine divinae naturae, quae est actus tantum. Illa ergo quidditas est
actus completus praeter quam non est suum esse, scilicet natura divina: et ista
quidditas simplex quae est propinquior per similitudinem ad divinum esse,
minus habet de potentia et plus de actu, et est Deo vicinior, et perfectior: et sic
deinceps, quousque veniatur ad illam naturam quae est in ultimo gradu possibilitatis
in substantiis spiritualibus; adeo quod non acquiritur sibi esse nisi in
altero, quamvis esse suum ad illud non dependeat; scilicet intellectus humanus,
qui, secundum Commentatorem, est ultimus in ordine naturarum intellectualium,
sicut materia prima in ordine corporalium.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod sicut in primo libro dictum est, unum dicitur
dupliciter. Uno modo secundum quod convertitur cum ente, quod non determinatur
ad aliquod genus, et similiter nec multitudo sequens ad tale unum; et talis
multitudo ponitur in Angelis, quae non sequitur divisionem quantitatis vel
materiae, sed distinctionem naturarum. Alio modo dicitur «unum» quod est
principium numeri, qui est discreta quantitas, causatus ex divisione materiae
vel continui: et talis non est nisi in materialibus.
|
|