Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

119


sunt multi rectores, qui sunt concordes et in iustitia uniti et
in republica conservanda voluntarij, per tales quidem, quamvis
sint multi, potest respublica salubriter gubernari. et ideo optandum
est quod ubi sunt multi rectores, semper ad invicem sint
concordes, nisi forte ad iniustitiam declinarent, tunc enim potius
esset optandum quod inveniantur discordes. sicut enim
bonum unitum est fortius, sic malum divisum est debilius. videmus
enim quod, quando sunt multi qui navem vel aliquam rem
ponderosam trahunt, si vires eorum uniuntur, sunt ad trahendum
fortiores; si vero vires eorum dividuntur, sunt debiliores. per
istum modum etiam est dicendum quod, quando alicubi sunt
multi boni rectores, si uniuntur, erunt ad conservandam
rempublicam fortiores; si vero sunt mali et dividuntur, erunt
ad exercendas iniustitias debiliores. et ideo, ut predictum est,
sicut preferendum est ut boni rectores sint uniti, sic optandum
est ut mali rectores sint divisi. inter bonos igitur rectores
et quoscumque alios homines [bonos] concordia est bona, discordia
mala. inter malos vero, [e] converso, concordia mala
et discordia est bona. ista autem, que diximus, per testimonia
sancte Scripture comprobemus. quod enim concordia inter
bonos sit bona dicitur in Ecclesiastico: "In tribus bene
placitum est spiritui meo, que sunt probata coram Deo et hominibus:

Torna all'inizio