Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 37


deinceps tale quidpiam admissurum. Tunc archiepiscopus, licet hec
eum ex animo dixisse non crederet, "oportunum quidem", ait,
"et satis approbandum consilium; nam et me quoque facti deterret
atrocitas, nec absque salutis et fame nostre periculo posset
hoc fieri". In hunc modum, contracte dudum societatis federe
dissoluto, Maio discessit, totis iam se nisibus preparans ultioni. Ac
primo quidem erga socium ita regis animum spe lucri, ut erat
cupidissimus, irritavit, ut septingentas ab eo auri uncias extorqueret.
At ille, quamquam eiusmodi iactura satis efficaciter ad doloris
eum impatientiam permovisset, pudore tamen et indignitate
rei vehementius exestuans, totum ad eius rei vindictam ingenium
transportavit. Cumque prius tanto pacis ac dilectionis federe tenerentur
astricti ut se fratres invicem appellarent, nunc hostes atrocissimi
sed occulti in exitium suum plenis operabantur affectibus,
non iam fortunas alter alterius petituri, sed vite dispendio peneque
capitis imminentes. Admiratus enim pestifera veneni potione meditabatur
illum extinguere, ad idque locum ac tempus prestolabatur
ydoneum. At ille detestabile Maionis facinus tam per se, quam per
familiares suos multis detegens, ad vindictam eos tanti sceleris
hortabatur, et prehabitam de se suspicionem removens, adversus
illum plebis animos irritabat, multos etiam milites ac nobiles viros
plurimis sibi persuasionibus alliciens. Sub ea tempestate Nicholaus
logothetus, qui tunc in Calabrie partibus iussu curie morabatur,
Maioni scripsit epistolam, ubi quicquid a Matheo Bonello gestum
fuerat pactaque inter eum et comitissam Catacensem habita, prout
relatu didicerat amicorum, breviter enarravit. Ea res primo dubiam
viri mentem longa deliberatione suspenderat, necdum fide
dignum censebat eum suis refragari consiliis, quem summa promotum
diligentia, tamquam filium educarat. At ubi multis id asserentibus
pleniorem fidem adhibuit, iam de vindicta secum deliberans,

1



5




10




15




20




25




30
Torna all'inizio