Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De subiecto theologie

Pag 51


facit specialem rationem in Deo prout est subiectum in theologia.
Theologia enim de qua loquimur, licet sit scientia divina ex
parte omnium quatuor causarum que requiruntur in scientia,
tamen ex parte recipientis est scientia humane secundum quod
homo est in statu vie. De ratione autem subiecti est quod sit
primo cognitum in generali. Hoc autem non potest esse in
statu vie de Deo nisi per revelationem. Unde hoc non est addere
rationem specialem, quia generaliter hoc verum est quod nichil
est subiectum in aliqua scientia nisi hoc quod est cognoscibile a
recipiente subiecto in quo ponitur talis esse scientia.
Sed contra, quia secundum Philosophum in II Phisicorum
materia non incidit cum aliis causis neque in idem numero neque
in idem specie. Sed Deus est causa efficiens et finalis et
formalis exemplaris omnium. Ergo non potest esse materia.
Et dicendum quod est materia naturalis que dicitur materia

Torna all'inizio