Petrus itaque tamquam princeps et caput omnium, tamquam 
prelatus omnium, tamquam pastor ovium, tamquam dux fidelium, 
tamquam primam vocem in synodo habens, ut in fide catholica 
fundanda primum ipsius fidei poneret fundamentum, aliis apostolis 
astantibus et eius primam vocem expectantibus, inquit: CREDO 
IN DEUM PATREM OMNIPOTENTEM, CREATOREM CELI ET TERRE. 
Ecce inchoat Petrus tamquam maior et caput, unde non immerito 
dictus est Cephas, id est caput sive initium, non tantum 
inter apostolos sed etiam in ipsius fidei fundatione. Distinguamus 
ergo verba Petri: credo in Deum. Non dicit: credo Deo vel credo 
Deum. Aliud enim est credere Deo, aliud credere Deum, aliud 
credere in Deum. Credere Deo est credere vera esse que loquitur 
Deus, credere Deum est credere quod Deus sit, sed neutrum horum 
est magnum quia neutrum est vite eterne meritorium: utrumque 
enim horum et mali homines et demones credunt. Credere in 
Deum est credendo in eum promoveri, credendo in eum ire, ei 
per fidem et dilectionem inherere, ei per bonam operationem et 
bonam voluntatem uniri. Hec ergo oratio, scilicet 'credo in Deum', 
quendam processum, quendam accessum anime fidelis ad Deum 
significat, cupientis inherere Deo per fidem et dilectionem sive 
caritatem, et ei uniri per bonam operationem et bonam voluntatem, 
ut sit sensus: credo in Deum, id est credendo in eum promoveor, 
credendo in eum tendo, ei per fidem et dilectionem inhereo, 
ei per bonam operationem et bonam voluntatem ardenter unior. 
Qui hoc dicit et verum dicit, beatus est. Si dicat hoc mortali peccato 
pollutus, mendax est. Talis enim non proficit in Deum sed 
deficit a Deo, non accedit ad Deum sed recedit a Deo, non inheret 
Deo sed discoheret a Deo, et ideo non credit in Deum quamvis 
credat Deo et credat Deum.  Scrutetur ergo quisque se antequam 
hoc dicat, et si mortali peccato se infectum inveniret et noluerit 
converti, potius taceat quam hoc dicat, ne hoc dicens tamquam 
mendax Deo amplius displiceat. Veritati enim per mendacium 
placere non potest, immo mentiendo perniciosus sibi est: " os enim 
quod mentitur occidit animam ". Et alibi: " perdes omnes qui loquuntur 
mendacium ". Sed si omni bona voluntate se ad Deum 
convertit, secure dicat: credo in Deum. Deum singulariter dicit 
ad distinctionem falsorum deorum et idolorum que Gentiles deos 
esse credebant. Non enim est nisi unus Deus, dicente Moyse: " audi, 
Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est ". Sed quia ille Deus 
est tres persone, subdistinguit: Patrem, quasi: illum unum Deum 
credo esse Patrem, illum unum credo esse Filium, illum unum 
credo esse Spiritum sanctum, id est credo illam unam essentiam 
esse tres personas, et illas tres personas esse unam essentiam et 
non plures. Licet enim Pater non sit Filius vel Spiritus sanctus, 
nec Filius sit Pater vel Spiritus sanctus, nec Spiritus sanctus sit 
Pater vel Filius, tamen Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt 
unus Deus, una substantia sive essentia. Similiter unus Deus est Pater 
et Filius et Spiritus sanctus. Hic Pater semper generat et ab eterno 
generavit Filium, hic Filius semper generatur et ab eterno generatus 
est a Patre, hic Spiritus sanctus semper procedit et ab eterno 
processit a Patre et Filio. Hic Pater non fuit antequam Filius, nec 
Pater et Filius antequam Spiritus sanctus, sed simul semper et 
ante tempora et ab eterno fuerunt, et fuerunt Pater et Filius et 
Spiritus sanctus, tres persone et unus Deus et una substantia et 
semper equales: neque enim Pater est maior Filio vel Filius minor 
Patre, neque Spiritus sanctus minor utroque, scilicet Patre et Filio, 
sed equales. Difficilia sunt hec et in hac vita quasi incomprehensibilia, 
sed tamen vi credenda quia aliter non est salus. Qui 
ergo potest capere capiat, qui non potest capere credat et oret, ut 
quod credit aliquando intelligat. Nisi enim quis credat, non intelligit. 
Unde propheta Isaias: " nisi credideritis non intelligetis ". Est ergo 
in talibus fides necessaria et meritoria. Fides enim non habet meritum 
cui humana ratio prebet exemplum. Sequitur: omnipotentem. 
Videtur ordo congruus ut continue diceretur sine interpositione: 
credo in Deum Patrem et in Deum Filium et in Deum Spiritum 
sanctum. Sed interseruntur ad determinationem Patris et 
Filii quedam necessaria que non vacant a mysterio. Sunt enim quasi 
quidam stimuli promotionis nostre in Patrem et Filium. Cum enim 
audimus Patrem omnipotentem et creatorem celi et terre, magis 
accendimur ad credendum in eum. Similiter cum audimus quod 
Filius est Jesus, id est salvator, et quod est Christus, id est sacerdos 
et rex noster, et quod pro nobis factus est homo et passus et mortuus 
et quod iudicaturus est vivos et mortuos, magis et magis accendimur 
ad credendum <in> eum. Prosequamur ergo litteram. 
Patrem dico omnipotentem: sed nonne Filius est omnipotens et 
Spiritus sanctus omnipotens? Ita enim dicit Athanasius in symbolo 
suo: omnipotens Pater, omnipotens Filius, omnipotens Spiritus 
sanctus, et hoc habet fides catholica. Quare ergo ad Patrem 
adiungit omnipotentem et non ad Filium et non ad Spiritum sanctum? 
Hoc ideo factum quia in creaturis ex antiquitate qua pater 
est antiquior filio, in patre quidam defectus et quedam debilitas 
notari solet, ut fortior et potentior sit iunior filius quam senior 
pater. Ne ergo quis crederet <hoc> esse in Patre Deo et in Filio Deo, 
ideo occurrit Scriptura dicens: Patrem omnipotentem, quia non 
est minus potens qui sibi conservat omnipotentiam. Sed numquid 
Deus Pater vel Deus Trinitas omnia potest? Non videtur, quia 
non potest sedere, ambulare, currere et huiusmodi, que penitus 
sunt aliena a natura divinitatis. Qualiter ergo dicitur omnipotens? 
Sed non ideo minus dicitur Deus omnipotens vel quod possit omnia: 
<que> enim huiusmodi in sua persona non possit, tamen ea facit 
et operatur per alios et in aliis, et ideo non sunt aliena a Dei potentia. 
Item Deus non potest mori, non potest percuti, vulnerari, 
occidi et his passionibus ledi, sed per hoc non derogatur divine 
potentie sed potius attribuitur: nam si huiusmodi passionibus 
subiaceret, non esset omnipotens. <Quamquam> huiusmodi ei accidere 
non possunt, potest tamen hec <in> aliis operari et operatur, 
et ideo ab eius potentia non sunt aliena. Item Deus non potest 
mentiri nec peccare, sed in hoc non detrahitur divine potentie: 
non eius impotentie sed potentie dandum est quod ista non potest. 
Posse enim peccare vel nihil est, vel est defectus et impotentie, 
sicut non posse peccare est potentie. Unde Augustinus: " magna 
Dei potentia est non posse mentiri ". <Ut> ergo omnis oppositio 
removeatur, dicitur Deus omnipotens non quia possit omnia, scilicet 
bona et mala, nec quia suscipiat in se quoslibet actus, sed 
quia nihil potest pati et quia omnia quecumque voluerit facere 
potest facere, et omnia quecumque vult fieri potest facere ut fiant 
nec aliquid ad faciendum potest ei impedimentum affere vel ad 
patiendum corruptionem inferre. Sequitur: creatorem celi et terre. 
Ecce Petrus concordat cum Moyse, scilicet principium Symboli 
cum principio veteris canonis ubi dictum est: " in principio creavit 
Deus celum et terram ", et est sensus: in principio, scilicet 
temporis, creavit Deus celum, id est celestia, terram, id est terrestria; 
vel celum, id est invisibilia, terram, id est visibilia; vel celum, 
id est duo superiora elementa, scilicet ignem et aerem, terram, 
id est duo inferiora, scilicet aquam et terram; vel celum, id est angelicam 
naturam et empyreum celum, quod quam cito fuit factum 
statim angelis fuit repletum et huius nomine celi intelligitur continens 
et contentum, et terram, id est materiam quatuor elementorum, 
scilicet hylem, vel terram, id est quatuor elementa, id est 
mundum sensibilem ex his constantem.
  |  
  
  
  
95 
  
  
  
  
100 
  
  
  
  
105 
  
  
  
  
110 
  
  
  
  
115 
  
  
  
  
120 
  
  
  
  
125 
  
  
  
  
130 
  
  
  
  
135 
  
  
  
  
140 
  
  
  
  
145 
  
  
  
  
150 
  
  
  
  
155 
  
  
  
  
160 
  
  
  
  
165 
  
  
  
  
170 
  
  
  
  
175 
  
  
  
  
180 
  
  
  
  
185 
  
  
  
  
190 
  
  
  
  
195 
  
  
  
  
200 
  
  
  
  
205 
  
  
  
  
210 
 
  |